Domenica 19 settembre 1999    scrivimi@mauriziopistone.it    strenua nos exercet inertia    Hor.

PECUDES

Haec vetus hibernis Ololygon noctibus hospes
in tepido medius bubili, rusticus olim
factus, ut a vico cessit ludoque magister.
Nec tamen abiecit ferulam sine caede minacem
5 (nunc autem bubus tantummodo lenta minatur;
bubus inoffensam visu duplicantibus umbram)
idem animi patrii morisque oblitus et artis.
Quod fuit, id petit esse: serit frumenta diurnus,
nocturnus meliora serit puerique serentem
10 circumstant occaturi bona semina somno.
Tarda per ambages illos aut fabula ducit
ut parvae noctu procul ardens fiamma lucernae,
aria, quae lassos vocet atque eludat euntes;
aut tenet utilior iucundo murmure sermo
15 adsimilis telae, quam crebro pectine textor
conficiat densans ignotis nota: quid autem?
Stamen in aure tibi, docto subtemen in ore est:
sunt sane, quae scis, discretis stamina filis;
quae nescis, radius tibi mox subtemina ducet
20 garrulus, et presso facies tu pectine telam:
non aliter fit tela, puer: modo saepe recurrat
lintriculus filumque tibi versatile vectet;
tu modo secernas et inertia vellera libres.
Nec sunt haec mea verba: senex haec noctibus olim
25 fundere consuerat, pueris urgentibus, hospes,
dum digitis tractant tacitae data pensa puellae
adsiduoque boves fenum rumore remandunt.
      «Cur iterum revocent» inquit «de rumine pastum
comminuantque boves nocturna per otia fenum,
30 quaeritis? adsueti faciunt, fecere coacti.
Festinant opportunas decerpere frondes
quas post commodius revocatas tempore mandant.
At certum tota nostris praesaepe iuvencis
nocte subest: numquid dubitant? num terret egestas?
35 Num, pueri, Cascellus eget? cui multa supersunt,
et res et pecudes, argentum, praedia, villae.
Sed videas cautum per solos repere calles
castaneasque nuces spinoso cortice clausas
excutere inque sinum raptim demittere tutum.
40 Non eget ille senex, eguit puer; idque coactus
quod iam fecit, ut alterius depasceret herbas,
nunc ultro facit: evasit iam surculus arbos
insitus et nova sub nota sunt arbore poma.
Sic consueverunt messim properare iuvenci
45 et differre molas: et nunc properantque moranturque.
      Ut semel in proprium dilapsis fluctibus aequor
suspexit soles atque audax terra iuventa
monstra lacertarum, filicum portenta creabat,
tum notasque boves silvas et tuta paludum
50 linquere consuerunt, cum iam vanescere longe
audissent tigrium gemitus iramque leonis.
Bucula tum cautas properatis pastibus herbas
carpebat circumspiciens et piena redibat,
curo mallet carptas secura mandere silva
55 aut in arundinibus viridi suffulta cypero.
Nam mansuefactis duplex est bubus origo.
Urus erat: camuris procerus cornibus urus
qui quateret late calamos et sterneret ulvam:
alter vitabat densas brevioribus ornos
60 cornibus, insinuans fractis frontem sarmentis
oblongam: silvis hic nigris tutus, aquoso
ille lacu. Nostri semel his maioribus orti
nunc et aratra ferunt et volvunt plaustra iuvenci.
Sustinet ampla boum fallax vestigia limus
65 sic hodie; sic fissa tenacie glutine surgit
ungula mollipedum: digitos interfluit aura,
quae levat obliquos gradientum commoda passus.
Sic in iuncosa currens uligine vicit
taurus equum: bellatorem praevertit arator.
70       Hinc matutini, mater, tibi copia lactis
somnifugaeque fabae fluidus permulsus amaror
et loculis tabulaque gravi ientacula pupo.
Nam quod inexhausto fetarum ex ubere rivus
nectaris emanat quo candida mulctra redundant,
75 haec est caussa: boves linquebant saepe coactae
in silva, quacumque latet magis horrida dumis,
per somnum vitulos sugentes ubera matrum.
Sed thyma quaerebat neglectis immemor ursis
vacca diuque absens dubiis errabat in herbis.
80 Atque ita distentis ad nota cubilia mammis
cum pervenisset subolem saturabat aventem
aequabatque famem longa dape mater alumni.
Lacteus inde sopor saturos amplectitur artus
nec vocat infestum querulus pro matre leonem
85 mugitus vituli tacita recubantis in umbra.
Ad cytisos redit illa: lupi, ne laedite matrem!
Et liceat dumos et dulcem visere pullum
et simul ambobus tepidam requiescere noctem!
Quamquam nulla quies reduci, quin stirpe sub ipsa,
90 ne visu, propter frondes ramosque, careret,
demissa suspectabat cervice virectum.
Hinc pronum caput, hinc et frons incurva nepotum.

      Arduus at contra sonipes cervice minatur,
attollit caput et caelum prospectat apertum;
95 qui tum prata sibi camporumque aequora sedem
optarit pedibus pernicibus usque terendam,
agmina cum praevidisset ieiuna luporum.
Hac cava quadripedum resono volat ungula plausu,
creber et in tenues hinnitus funditur auras:
100 hac taciti cursus et anhelantes ululatus.
Nonne canes veterum memores morumque patrumque
cernimus? Ut feni metas et limina villae
stridula raeda legit defesso iuncta caballo,
prosilit inde canis latratuque omnia complet,
105 et premit et vetat et gannit modo pone, modo ante,
donec in anguineo flagri silet improbus ictu.
Atque idem lentos praeter sinit ire iuvencos
et tacitus plaustri stridentem neglegit axem.
At veterem nunc ipse lupum canis exuit ex se
110 humanus, nec eri sonipes nunc horret amicum:
horruit immites et campis fugit apertis.
Nunc etiam parvis est grandis tibia pullis
exceditque modum, sed formam praegravat usus.
Namque sui vixdum compos sua membra tetendit,
115 currere iam videas motuque salire quaterno.
At carae lateri cursu genitricis adhaeret
et lac hinc rapit, exili de fonte, pudenter,
ne cibus impediat vires cursumque moretur.
Crebrior hic sugit; vitulus diuturnior haurit,
120 ex quo desertus sola fallebat in ulva.
Sed non passa suum nusquam discedere pullum
mater in assiduam secum rapiebat arenam.
Vidi equidem, vidi duri quae corbe coloni
infantem gereret, glebas fossura remotas,
125 ad soles secum caecaeque pericula febris.
Quid faceret? Pueri nullo custode relicti
nequiquam memorem fabricas intrare sonantes
vidi aliam et telas radio properare diurnas,
ut victum puero ferret de nocte querenti.
130 O matrum lacrimas! Qui te, dum prata pererras,
cum nato, movit subitus pavor? Auribus ecce,
naribus ecce micat, ventum rimata sequacem.
Mox propior latebras suspectas cauta tolutim
accedit: lateri materno pullus adhaeret.
135 Tum duplex simul hinnitus transverberat auras.
Illic aut equa praecipiti super horrida cursu
fertur membra lupi pedibusque prioribus elisum
obterit, aut minus inde pares fuga proripit ambos.
Namque fugae factum terram ferit impete cornu
140 ictaque dura solo semel ungula molle resultat.
Quodsi furvus abest pratis melioribus hostis,
non ideo sonipes nunc arma fugacia iecit,
nec pes flexibiles cessavit tendere nervos,
ferrea quo curvata repugnat verbere lamna.
145 Nec pavor ipse abiit. Nam campo saepe patenti
cedere sicca sitis cogebat vespere turmam
atque ad idem, quo saepe feras, descendere flumen
leniter et cautam refici communibus undis.
Nonne vides ut arundineae nunc murmura silvae
150 vitent et subitas, calamis motantibus, umbras?
Unde etiam frustra surdas intendit habenas
rector et in caput, heu! miser, excutitur pilento.
Non iunci tremor enodis foliive susurrus
ariduli perterret equum, non mobilis alni
155 umbra, sed annorum praecepti milibus ante
multis et caeci fremitus oculique minaces,
inque suo memorem recubantes corde leones.
      Quamquam non soli, sonipes generose, leones.
Vidisti magno repentes corpore sauros
160 arboribus vesci totis et sternere silvas,
maioresque fide caelo volitare chimaeras.
Nos effossa quidem monstrosa tremiscimus ossa,
tu, credo, refugis subita pavefactus ab umbra.
Qua fluere Argentum spatioso flumine dicunt
165 aequoraque atque herbis undantes findere campos,
plurimus huc illuc it grex fugitivus equorum,
qui tua, Libertas, quondam videre vocati
pilea, quive iubas dederunt effundere ventis
invito domino, fratrum vexilla secuti.
170 Omnes servilem postquam posuere coronam,
silvestres animos et vitae sensa prioris
prorsus equi memores desueto corde resumunt.
Dilabuntur ibi mores nebulaeque recedunt:
apparet rerum praeformidata vetustas.
175 Hos placide magno pascentes agmine culmos
perculit interduro temere pavor, atque gregatim
illinc praecipiti sese eripuere tumultu.
Iam sine fine viam pedibus crepitantibus urgent,
iamque volant spatiumque vorant. Non saxa morantur,
180 non praerupta fugam: saxis inliditur agmen
aut alto sorptus grex permiscetur hiatu.
Hinnitu permixtus adest et pulvere nimbus.
O miseri, si qua procul armentarius egit
semiferas pastum pecudes hiberna metatus
185 atque illac querulos durat sub pellibus imbres!
o miseri quibus auditus fragor ille propinquat
par adventuro flammis equitantibus igni!
Mox et adest et abest, terit et rapit omnia turbo.
Quid fuit? Emersum palantibus improviso
190 ostendit vetus immensam megatherion umbram
immensaque ruens umbra fugientibus instat.

      Planities et campus equis placuere iubatis,
villosis ovibus montes et culmina nuda
durataeque nives rigidaeque Aquilone pruinae.
195 Ipse Aquilo denso vestivit vellere sensim
inspirans ovium tremibundis frigora tergis,
ipse et in aeria balantes rupe monebat,
frigora vitarent modo, nil aliunde timerent.
Montivagum vero ventum iam vallibus orti
200 fugerunt homines, durum genus. Hinc ubi primum
ignaro signavit humum pede degener agnus,
edita quaeque petit, scopulis insistit acutis
monstrataque via miratur pergere matrem.
Hinc si quando gregem totum metus impulit, ut se
205 proriperet miserabiliter pastoribus una,
pastores recta summum conscendere montem
non dubitant. At oves natali monte potitae
iam tremula solitos arcessunt voce magistros.
Infortunatas, animae quibus abstulit olim
210 serva dies plus dimidio! Pastoris egentes
quem fugere, vocant stantes in vertice celso.
Quis veniente gravi vexatas tondeat aestu?
Nam quas induerant, Borea suadente, lacernas,
non auctoratis ultro deponere fas est.
215 Aut quis opem ferat enixis? Est vita misellis
servitium nec oves haec umquam fata latebant.
Scitis, oves; ideoque, animos ut flectat heriles,
vox puerum sonat et balbas imitata querellas
duplicat et tremulas tantillo momine cunas.
220 Ast immane quidem, vernae, clamatis, aselli!
Num libertati memores inhiare priori
crediderim? Frustra: non vires prorsus eaedem,
nec latus est asinis nec adaequans ungula ventos.
Nunc aliud longe est; minuit namque omnia servis
225 condicio nova, quae solas produxerit aures.
Vixdum Libertas asinum respexit anhelum,
vapulat ille: tenet citra servilia fustis
currentem breviter pecudem longeque rudentem.
At tu parce, precor, dorso patientis, agaso:
230 namque asinus magis et prodest, atque ipse leo rex.
      Nunc pingues reptat grunditus ingeminans sus,
addictus lanio nascens animaque salitus,
ne vitiaretur, petaso merus. Huic aliquando
in silvis cordi rixaeque et bella fuerunt,
235 et porci magnos non extimuere leones.
Nunc quoque serpentes audaci frangere morsu
non timet ac rostro passim iactare rebelles.
Cum multi caderent, complures edere fetus
femina sus olim partu consuevit in uno.
240 Sic multos circa matrem nunc saepe videmus
porcellos crepitu cum grandi grana friantes:
non aliter vitreis a lamnis frangitur imber.
Ipse autem fragilis priscis grunditus ab annis.
Namque olim coluit caecis impervia dumis
245 et perrumpebat cuneato corpore silvas.
Cedebant pecudi late virgulta ruenti
nec saetis hirtam violabant vulnere pellem:
rimas ipsa omnes rostro temptabat acuto.
Cum vero nigris per cuncta sub ilicibus grex
250 erraret, socias ibat grunditus ad aures
perpetuus, comitis signum pascentis in umbra.
At soli potior si quando occurreret hostis,
tum subito martem lituique tubaeque canebant,
tum limae rigor et serrae non rasilis horror
255 ex iugulis uno suis erumpebat hiatu:
scit lanius rectaque petens praecordia culter!
Heu miserum mensis qui se devoverit ultro!
sive coquos nocuit non praevidisse futuros.
      Subus erat sedes sub caelo dura palustri:
260 cum letalis hiems et silvae plangor onustae
appeteret, glandemque ultro demitteret ilex,
tum gelidis acti ventis perrepere dumos
consuerunt et in ignavos pinguescere somnos
atque famem dape festina satiare futuram.
265 Sic hiemi superesse quidem potuere soporae,
inde sed ingiuviem traxit morosa suum gens
atque adipem et multo gratos nidore botellos.
      Nam vos non prisco vestistis tempore vobis
vellus, oves, adipemque, sues. Nos iuvit equorum
270 ille pavor; nos praecipiti rapit ungula plausu:
ictu cornigerae trahitur grave frontis aratrum
nunc cytisusque, boves, nostros lactescit in usus.
Nosque ovibus lanas augemus et ubera vaccis:
non montes ovibus, subus querqueta vetamus:
275 prata damus nos bubus, equis damus aequora camporum:
at vobis, asini, paleas et verbera tantum;
nil nisi clitellas et iniquo pondere saccos.
Degenerem temnunt, nisi quod non rusticus odit
consortem tuguri, socium non spernit opellae;
280 doctus et a misero sensim miser, illud in ore
semper habet, Satis esse cito si sat bene; numquam
festinat; sedet expectans, dum detonet imber;
non acuit rediens a iacto semine falcem».

Argumentum poematis: Quales fuerint pecudum, antequam deprehenderentur et mansuefierent, habitus et quasi naturales notae et quae maxime earum propria nobis potissimum cesserint in praedam atque usum.


Torna su ^