MYRMEDON |
MARIAE IOANNES d. d. d. |
PARS PRIOR |
Vir tibi me sapiens tradit, formica, magistrae; «vade» ait «et duce formica, piger, utere parva: nam sapit, atque aestate parat, quod frigore rodat». Non mi aurum posco, si quod perhiberis in Indis | |
5 |
egerere: invideant multo cum vulnere Dardae: sit nobis tantilla seges, sit honesta senectus, neu ros omne penus, neu cantibus una sit aestas. Hoc precor in primis doceas, formica, poetam. Quamquam plura potes, potes et maiora, quod auctor |
10 |
haud malus in sanctum vos iam venisse senatum argutique fori memores prorepere narrat. Quicquid id est, vestro satis est hoc tempore vati mirari longo vectantes agmine fructum, dum resonat pigrae circum nemus omne cicadae. |
15 |
Sub terris plerumque domus et pervia tecta atriaque et flexis fauces erroribus actae. Aut potius tacitas urbes et opaca putarim oppida pullato penitus fervere popello: sunt vici plateaeque, est plebi trita Subura |
20 |
et quaedam Via Sacra suos videt ire triumphos. At nox perpetua, at caecis concursus in umbris: qualis ubi in terrae venas obscura vetustas condidit et tacitis ussit per saecula flammis proceras filices atque aerias terebinthos, |
25 |
temptat saeva rogi nigrantem turba favillam; talis in infernis agitat formica cavernis: sic etiam tellus aetnaeo sulpure feta exercet latebrosa viros puerosque fatigat: perrepunt salebras et tento poplite rupes |
30 |
dum iuveni gravius teneros onus ulcerat armos, dum graviora trahunt puero suspiria matrisque immemores oblitam adpellant nomine matrem. Nec tamen in tetra caeci caligine sordent Myrmidones; pollentque oculis et forte sequuntur |
35 |
rara per obscurum tenuis vestigia lucis. Nato septemgemini cum vitro frangitur arcus nescit homo varios oculis transcendere limbos, hinc illinc, acrem qua ducit zona ruborem, qua perit extremus viola color: umbra sed illis |
40 |
continuat violae ferrugineos hyacinthos. Adde quod articulis inflectunt mollia binis cornua: tot levi videas in arundine nodos, quam puer arenti paulatim cortice nudet, mox equitaturus, lam duplex virgula villo |
45 |
horret, ut aestivis munitur messis aristis. At setae sensus attingunt stirpibus ipsos: haec stringit nares, haec quasdam vellicat aures. Sic iter aurito baculo praetemptat in umbris et prudens hastas vibrat formica sagaces, |
50 |
scilicet, adloquitur cives et praevidet hostes. Has artis formica manus est nacta ministras et quibus appulsus minimos secura caveret: his commissa volat munito tessera vallo, quam quae non norit, nequiquam sera revertens, |
55 |
sive seges tenuit seu nox errore fefellit, orabit vigiles: dubiam custodia signi excludet gelidisque sinet tabere pruinis. Sed non formicis ideo domus omnibus una: sunt quibus interdum quercus placuere cavatae |
60 |
et putris caries ligni stirpesque sepultae. Vidi equidem pictos fragili sub cortice libros, exiguis sculptum caelis opus. Adspice rerum somnia: sunt florum rictus linguaeque trisulcae, est pueri species molli pubentis acantho. |
65 |
Nimirum malis opifex instructus et unco forcipe comprendit quidvis et mordicus aufert; ancipiti introrsus malae sinuantur acutae cuspide et obliquis serratae dentibus horrent; ut nec scalpellis egeat, nec subula desit, |
70 |
nec quae multa faber resona suspendit in umbra: non limae livor, non ravo serrula cantu, non terebra exsugens tereti vertigine lignum. At sua portat inops ipsam formica tabernam ferramenta domo exsiliens brevis: adligat, inquam, |
75 |
sarcinulas bene mane, silenti conligit umbra. Non aliter fabri parvas redeuntis ad aedes arma sonant umeris, cum clara sordidus aula descendens tunicaeque sinus et ponderat aera: quo casulam propius fertur tacitumque caminum |
80 |
et pueros, operam sentit licuisse minoris. Iam lapides alias et saxa virentia musco delectant et tuta quies et frigus opacum. Nonne vides, aestas ubi fervet, ut atra sub omni turma latet saxo? quod si quis forte removit, |
85 |
undique bestiolas vidit trepidare bicornes aut dulces morsu catulos aut ova gerentes. Sunt quibus (ast alio liceat sub sole videre) aedes texuntur solidoque alvearia tecto magnaque ab arboribus pendent cunabula magnis |
90 |
nec pluviae tenui, tenui nec pervia soli: sistit et umbroso iacet hoc sub fornice pastor. Est etiam tribus immanis quae plurima terram aggerit in tuguri formam: magalia credit advena: iam longas putat exaudire querellas |
95 |
canticaque Aethiopum surdumque sonantia circum tympana: vae misero, propius si veneris, hospes! Verum ille haec noscat, resonat cui silva loquentes omnis aves, qui viva videt nunc plaudere pennis lilia, nunc tremulos circumvolitare smaragdos: |
100 |
nos, ubi multa cadit piceis acus et via fallit fluxa pedem silvas inter reptantis odoras, exiguos fulvae cumulos miremur arenae et superinpositas munitis urbibus arces. Saepe virent, et ali quaedam viridaria dicas, |
105 |
fors et in Esquiliis hortos ridere salubres: saepe subest tumulo tumulus, quo semita subter ducit et unde vomit trepidas decumana cohortes. Nec cultor nemorum conspectos horruit usquam colliculos pedibusque domos discussit iniquis. |
110 |
Inde etenim meritis praesentit bella parari vermiculis: abies gemmis secura tumescit et domitum violaeque solum mirantur et herbae. Saepe sed inprudens pedibus penetralia trivit infensusve pedo temptavit tecta viator. |
115 |
Tunc liquidus fragravit odor: stupet undique lucus ambrosiam et variae subitos asperginis arcus. At domus inferior miscetur et ampla tumultu porticus, unde sonat longe fragor aridus, ut si aestivus foliis crepitantibus ingruat imber. |
120 |
Quod superest, nulli maiores esse fatendum est vires, ut tantum valeant aequare laborem. Si via per bibulae cumulum munitur arenae tum primis operi formicae cruribus instant, et fodiunt: gerulus suus unicuique ministrat, |
125 |
qui stratum verrat, qui micas egerat omnes. Sin tellus illis pinguis cunctatur, at ipsis tum malis terebrant et prensant forcipe moles. Quod si quae pedibus primis molitur et imis frustra, nunc forti labefactans pectore saxum |
130 |
nunc obnixa umeris temptans aversa, sed aeque incassum furit, iniusto nam pondere mica frontem ridet iners et ridet terga furentis; altera succedit, conspirat tertia: trudunt. Tantula praeduras silices hac atterit arte, |
135 |
hac stravit formica vias et condidit urbes. Nec minus ingeniis, agro gens orta, valetis. Densa fuit (lignum nunc tantum aut buris aratri aut scamnum) pueris et circum cognita ficus passeribus, multa quae fessos saepe iuvaret |
140 |
fronde viatores et cui penderet ab alto dulcis in exiguos insutus flosculus utres. Atque adeo summa multas aestate vocabat formicas, ultro sic ad convivia deinceps repentes, ut quaeque suas adduceret umbras. |
145 |
Vidit herus cladem: famulos vocat: ingerit undas; in truncum et frondes ingens effunditur imber, fit pavor, eluvies, labes, fuga; nec super ulla est. Postera mane novo sicco iam cortice truncum scandebat notamque viam formica terebat. |
150 |
Tunc sensere nitrum quid mixtum sulpure posset Myrmidones, quanto carbo vivesceret igni, quem flagrans faceret scobis atra sonumque tumultumque. At plures callem formicae mane terentes escendunt celeres ambusto cortice truncum. |
155 |
Quid faciat frustra nimbos expertus et ignes in parva dominus formica? filius illi grandis erat, turdos proprio qui fallere visco sueverat et proprio merulis inludere cantu. Hic «pater, hoc nostrum est» inquit «quodcumque negoti est». |
160 |
It redit atque imum lento linit unguine lignum formicisque omnes aditus ad pabula saepit. His factis abeunt: redeunt in tempore: visunt undique formicis atris horrescere ficum. Mirari pater et natus: quid plura? revisunt |
165 |
haerentesque vident tenues in glutine micas seminaque, ut minimis perfecte strata lapillis semita inoffensum pedibus tramitteret agmen. Quid dicam, ut fruges minuant in limine morsu maiores? soleant adrosum ut condere semen, |
170 |
ne rursus viridem tepefactum fundat aristam? Nec non et certo iuvat intermittere quaestum saepe die: gratum est conlatas undique merces visere, triticeos fetus miliumque rotundum, perque forum reptare leves, ambire tabernas, |
175 |
rumores audire novos, occurrere notis, militiamque viasque, actos meminisse labores. Tum longae metuunt hiemi, tum gaudia laetis praecipiunt animis locupletis sera senectae. Adde quod, ut perhibent, sociis funebria solvunt |
180 |
iusta nec exsequias dubitant celebrare frequentes. Sentit enim solido vulsam de corpore partem atque datum leto dolet urbs infirma Quiritem. Saepius hinc longo spatiari funere pompam et scatere atriolum videas lictoribus atris. |
PARS ALTERA |
185 |
Nunc age formicis quae sit natura canamus. Non eadem vis est, habitus non omnibus idem; namque aliae, tenues quae librant corpus in alas... has sua quamque vigil partim nutricula iussit ad nixus aptas, partim florere maritos; |
190 |
legerat et dapibus prudens nutrivit opimis et dedit ante alios incauta bonumque malumque: haec volat, at primo pennae fluxere volatu, hic amat, at magno mortem mutabit amore... ergo in spem generis volitat pennata iuventus. |
195 |
Semimares reliqui: non auro perlita vestis, non alae vario distinctae sole trahuntur devotis operi: pullaque exomide corpus substringunt alteque vides discurrere cinctos. Haec sola adsiduum plebes sortita laborem |
200 |
exercetur agris aut fossis oppida munit et terebris gyros agit ambigui Labyrinthi. Haec et ab unguiculis alienos sedula fetus educit: fecunda legit iam corpora matrum, iamque viros pecori validos submittit habendo. |
205 |
Ne tamen a certis omnes maioribus ortos credideris, neve esse putes pro civibus omnes; quin capiti servam multi sensere coronam. Myrmidonas perhibent nonnumquam vellere signa, seu res exposcunt seu praedae fervor agendae |
210 |
inpulit: erumpit nigris directa maniplis iam legio, longumque nigram terit agmen arenam. Explorant Numidae, galea spectabilis alba centurio effusos cogit, propellit inertes. Non tumuli tardant, rapido non flumine rivi. |
215 |
Protinus inicitur connexo pensilis ipso milite ponticulus: viva rate iungitur amnis. At tumulum terebrisque cavant et cruribus aequant. Iam taciti subeunt hostilis moenibus urbis, fit via vi: vigiles portis caeduntur in ipsis: |
220 |
iam vallum scindunt, capta versantur in urbe. Tunc exsudatae populantur messis acervos, . horrea diripiunt, tectorum limina frangunt et trepidas iugulant nutrices ovaque secum heu tenerosque ferunt incerto corpore natos. |
225 |
Hi vero alterius sub nutu vivere sueti convectant posthac domino sua pabula lixae, his pueri famulis et sunt iam cura penates. Interea obtusis aut deses dentibus horret victor et antiquos mores contemnit et artes; |
230 |
aut sibi tela ferox et martia vindicat arma dedignatus eques tractare fabrilia magnus, hostilemque manum propriis a moenibus arcet, ut tuti sibi calones praedentur in agro et mediastini famularia munera curent; |
235 |
aut de iure suo facilis decedit et illis addit se comitemque viae sociumque laboris, comis ut excepit captivos verna dolentes: una rura colunt, una cunabula servant. Principio excipiunt enixae matris et ore |
240 |
ova legunt, dulci quae mox stillantia melle in tepidis navae disponunt ordine cellis. Nec tamen haec inibi nutrix sinit usque iacere: frigore demisit, ferventi provehit aestu, donec vermiculus maturo excluditur ovo. |
245 |
Quem sua melle diu pascit, quem sedula lingua lambit et absterget minimas nutricula sordes: cum iam fasciolis erucae corpora vinctae mollia, nent tacitae tenui velamina filo folliculoque latent: sed non est inscia nutrix; |
250 |
dulcique utriculum fetum demulcet alumno et nunc exponit soli, nunc obicit umbris, nec tamen ingesta cessat mollire saliva. Textile sole tepet penetralesque inbibit ovum humores, tandem cum nutrix dente pulamen |
255 |
scindit, et inplicitis etiamnunc artubus exit formicae catulus, qui tendens cornua discit iam cives cupidusque forum plateasque pererrat. Tunc et in horreolis magnos miratur acervos et stupet in saeptis virides errare capellas, |
260 |
scilicet atque albi repentes velleris agnas. Curculio namque exiguus tenuisque cicada est, qui foliis herbisque haerent et dulcia sugunt mella suoque ipsi pascentes rore teguntur. Cornubus hos lentis siquando pastor adulat, |
265 |
lac facili purum pruritu reddere suadet: has abigit formica greges, haec ubera pressat, sive tenet clausum stabulis pecus omne sub urbe, seu foveis armenta cavis et pascua vallo saepsit et incautas pasci permisit, ut ante: |
270 |
at ducit cupidos ad ovile cuniculus aeque pastores: ipsi captivo melle fruuntur et lac inmulgent pullis infantibus almum. Ac ne forte fide maior formica sit hirtas mollibus in stabulis pascens ad mulctra capellas, |
275 |
sunt quibus et sulcis licet herbam quaerere farris, semine quae in messim iacto sata comminus urgent. His urbesque suae populis et strata viarum tectaque et inposito placuerunt aggere ripae. Pinguia tum signant ipsis sub moenibus arva |
280 |
planitiemque movent uncis et dentibus aequant. Deinde ubi pendentes nebulae monuere colonos aut circum volitans animos percussit hirundo, grana suburbanis audent committere sulcis. Iamque solo tenuis domito diffunditur herba, |
285 |
cui patiens operum tunc instat rusticus uni, runcat agrum vulsis alienis providus herbis, dum structam spici frugem videt ordine fundi. Tum metit et messim tritam convectat in urbem nec, nisi discussa gluma procul atque remota |
290 |
moenibus, emundata seges granaria vincit. Quam nova miratur suboles et digna laborum praemia praediscit studioque effertur eodem. Interea aligeram matrum custodia pubem iniucunda premit: taedet conclavis et umbrae, |
295 |
iamque fremit saevisque negat sese improba iussis, audet et invita patulis nutrice morari vestibulis, primisque iuvat praeludere pennis atque auras tentare vagas caeloque potiri. At matres adsunt; adsunt trepidasque magistrae |
300 |
conripiunt obluctantesque in tecta reducunt. Ut vero occidui fatalem solis amorem suasit et in tepidas thiasum iubar allicit auras, ecce omnes castosque lares terramque iacentem deseruere: volant pennataque corpora miscent |
305 |
et simul optatis auris et amore fruuntur. At puro stupuit nubes exsistere caelo pastor et obtorto convolvi incendia fumo. Sed brevis error erat: toto pluit aere nigris formicis, reptantque mares pedibusque teruntur |
310 |
aut saturant merulas communis praeda voraces. At fordae subeunt decisis atria pennis et nova sufficiunt sollertis saecula gentis. |