THALLUSA | |
Implicitos dextra pueros laevaque trahebat serva duos, haud invitos sed saepe morantes. Nempe morabatur nunc auro forte taberna effulgens atque armillis bullisque catellisque... | |
5 |
«Heus» puer exclamat paulo maiusculus «adsta paulisper. Viden, ut bellum, Thallusa, monile? Unde securiculae pendent argenteolae, falx parva quidem, sed habet similem Phoenix et eandem vinitor, ensiculus quam pulcher, lunula, mallei |
10 |
pauxilli, tum claviculae, tum forficulae, tum serriculae, tum... quid? quae res est? Euge papae! Sus. Ut pura ac puta est ipsissima sucula visu! O si tam lepidam, tam parvam, mater emat mi!» Omnia pupillis tacitis sibi vindicat alter |
15 |
sistraque praedatur crepitacillisque potitur attonitus. Manet ipsa inhians ancilla nec umquam aureolis a capsellis oculos deflectit, cum subito: «Quin, errones, hinc pergitis? Eia! Nil refert vestra me caedi verbere, dum vos |
20 |
placet suaviolis emptura crepundia mamma». Abstrahit in verbo tacitos sursumque tuentes iratam. Mox subsistunt. Odor allicit ambos mellis, et impositae mensis fumantibus offae atque abaci vitreis fulgentes undique vasis. |
25 |
Consistit Thallusa sui velut immemor. «Assem sacculus hic habet: ibis, emes tibi, si libet, unum ex istis...» Monstrans adipata minusculus haec mox balbutit puer «i: numquam tetigisti crustula, quo nil dulcius». Haec dicens Thallusae porrigit assem. |
30 |
Mulcet serva caput puero. «Lucille, quid» inquit «offers non adeo parvae bellaria servae? Haec ede tu: rodant haec mures dulcia dulces». Ac subito lacrimas effundens abstrahit ambos et dextra laevaque manus premit aegra pusillas |
35 |
valdius, ac «Pueri, properandum est;» inquit «eamus! Quam metuo mihi ne redeat maturius Ipse ac iam poscat aquam!» Carpunt hinc prorsus iter; tum nec respectantes pueri nec plura loquentes festinant, binisque tolutim passibus aequant |
40 |
singula Thallusae vestigia. Multiplicem dant suspensae sonitum laeva de parte tabellae, et crepat in loculis succussus calculus ictu. Sed pater a summo Iano iam scriba domum se rettulerat praeter solitum, contractior hirtum |
45 |
fronte supercilium; pultantique ipsa reclusit Gaia fores, tollens infantem protinus ulnis, lactantis tecto mammae vix ubere: cui vir: «Tune fores nunc custodis? Quo serva mihi se proripuit? Puerosne domum, si forte, reduxit?» |
50 |
«Nondum, sed iam iamque aderit. Nam longius est hinc in ludum...» «Dicis mulier de more benigne: nil tamen est opus: extremum est quod sera redit». «Qui?» «Venit». «Rem vix credibilem narras». «Age, quaeso: tu perferre parem sibi numquam muta valebas? |
55 |
Nam modo turricula lusisset cum pueris et ligneolam filis duxisset commoda larvam, tum procul arcebat despectans torva, nec illos plectere parsisset... Sed tergo salsa cavebat ipsa suo. Nunc rebaris placidamque beatamque, |
60 |
eiusque implebat cantantis nenia tectum, mox tetricam plane rugis oculisque rubentem servabas». «Verum frugi est patiensque laboris, et caros pueros habet et pueris est cara». «Vide, sis. Hoc ipsum timeo nimium ne cara». «Quid istud?» |
65 |
«Quid si servilem Chresti proba serva sequatur sectam? Scis pueros quibus illecebris, quibus escis decipiant...» «Istud non sit mihi credere». «Crede. Dum ne praesciscat se iam venire. Facesso hinc egomet. Cenare foris non est mihi moris: |
70 |
sed me paene Labrax occidit saepe vocando, et iuvat obsequio ditem lenire danistam. Iamque vale». Labris tenuit primoribus uxor nocte Bonae facienda Deae sacra; se face prima vicini de more domum pistoris ituram, |
75 |
quo matres apud uxorem gnatasque coirent sacrificaturae. Quae dicere multa volentem egrediens vir destituit iussamque valere. Adstitit illa domus anceps in limine, gestans ulnis infantem, quoad «Huc huc respice mamma!», |
80 |
audiit et cursu pueros excepit anhelos ore sinuque duos, laeva removens Tertullum. Dulces complexus limis Thallusa tuetur. «Iam Thallusa dapes nobis apponet. Adest nox, Ipse foris cenat». Tabulas loculosque resolvunt |
85 |
ex umeris pueri. Discumbitur. Ecce patellis fictilibus cyathisque sonat balbisque loquellis atriolum. Pueri narrant, accommodat aures nec quidquam exaudit sed percipit omnia mater. Quae didicere, docent. Maturis frugibus, ipso |
90 |
mane satis, delectantur sub fine diei. Vix epulas mater tenues delibat et ipsam infantis se libandam dat lenta labellis. Absenti similis cenam Thallusa ministrat. Interea puer alter hiat, puer oscitat alter. |
95 |
Qui tam magna leves viderunt nuper ocelli, visuri maiora natant, nictant, conivent. Dulci laxatus fonti teres adiacet infans et velut occulto permulsus murmure dormit. Iunceus hunc linter, capit illos lectulus ambos |
100 |
unus, et in toto conclavi iam super una est quae vigilet tacito, ne laedat, lumine lampas. At mater dum compta parat iam linquere limen Thallusanque monet multis, repetitque, nec audit mussantem, in lacrimas effusam respicit. «Heu! qui |
105 |
hic dolor est?» inquit «quae te nunc cura lacessit?» Tum, clausis iterum foribus, cognoscere causas tentat et ignotum miserae lenire dolorem. Singultim Thallusa loqui conatur et aegre respondet: «Quid tu, si ne Deus ipse potest?» «Qui?» |
110 |
Illa silet. «Mihi sacra Deae nocturna necesse est ferre Bonae. Forsit Bona te Dea sospitet. Euge! Iamque abeo. Vigila, pueros ne forte relinquat somnus, et incessat lemurum metus. Est bene plenus pupus lacte meus mihi; quod si vagierit, tu |
115 |
et cantu fer opem, quam tu potes, et quate cunas, dum redeat, nec erit mora longa, quod appetitit, uber» Haec geminans exit. Tum secum sola repente exsilit, et vultu iacit haec Thallusa ferino: «I felix! Tibi sic Bona prosperet, ut Bonus aegrae |
120 |
ille mihi! Rediens tu sic cunabula visas, ut rediens egomet, dulcique fruaris alumno non magis atque egomet, cui frustra lacte tumentes abreptum puerum non invenere papillae. Quem quo tum cessisse rear? quo lacte quibusque |
125 |
blanditiis altum, quas artes discere, quas iam ferre minas, quae probra pati, quae verbera dicam? O multo me conserva felicior ipse qui binis annis tantum mihi nomine coniunx es datus ad mortem quamvis innoxius! Heu me |
130 |
non adspexisti communem quaerere natum nequiquam! Iam nec bona quae me verba docebas solantur. Credo, moriar quandoque, resurgam: parve puer, te non in primo flore videbo, cum risum risu tentabam promere primum. |
135 |
Me nescit matrem, mihi qui non riserit umquam! Hic luctus fauces inconsolabilis angit. Nil contra Deus ipse potest, nil ipsa potest mors». Haec reputans irae rursus cessisse dolorem sentit et increpitat tacitis cunabula verbis |
140 |
et pupum totamque domum dominamque beatam et dulces pueros famulae bene corde volentes. Dum furit et cunctos optat vanescere flammis seque una, tenui tintinnant, ut putat, aures murmure, mox agni tamquam sine matre relicti |
145 |
vox animum temptat. tremibundo palpitat omnis vagitu domus. Infelix Thallusa, vocaris! Novisti vocem. Matrem vox illa vocat te. In somnis pueri conspecta crepundia, bullas, ensiculos perquam parvo mercantur ovantes, |
150 |
aut omnes deinceps scriblitas, liba, placentas prorsus emunt nec edunt cupidi tamen. Ut prope lectum serva levis venit, pueris semihiantibus albas demulsit frontes et sparsum rore capillum: illi compressis palpebris «Mamma!» susurrant. |
155 |
Pergit ad infantem queribundum serva nec illum tranquillare valet quatiens cunabula balbisque infractisque sequens fluitantem vocibus alveum. Namque heu! fluctivagus capit aegrum lembus homullum, |
160 |
nil supra servi, nil infra regis alumnos, cuiusvis opera, cuiusvis rebus egentem. Tum sonat ex animo qua iam sedare suum, qua abreptum puerum suerit sopire querela. Idem vagitus, puer idem, mater eodem naviculam pellens solatur carmine nautam. |
165 | Ocelle mi, quid est quod vis apertus esse? |
Nihil potes videre, namque iam cubat sol, nec aureum grabatum luna pigra linquit. Genis tuis tegaris: plusculum videbis. Lalla! Lalla! Lalla! | |
170 |
Ocelle mi, quid est quod usque me tueris? Dolesne quod dolentem cernis, inque, mammam? Sum servuli quidem vix mater, ipsa serva. Genis tuis tegaris: liberam videbis. Lalla! Lalla! Lalla! |
175 |
Ocelle, qui tueris usquequaque lugens velut foras ituram perdite procul me... noli tuam perisse tunc putare matrem: genas tuas remitte, semper et videbis. Lalla! Lalla! Lalla! |
180 |
Flet Thallusa canens, aeque memor, immemor aeque. Ecce puer leni pacatus momine cymbae et dulci cantu, iam cessat flere nec idem singultit: tranquillus hiat patulisque canentem sub tremula lychni flamma miratur ocellis. |
185 |
Tum stupet in varia, quae lumine lampadis icta labilis a cilio Thallusae pendet et ardet, lacrimula. Tandem crispatur buccula. Ridet. «Ridet!» ait Thallusa furens, oblita sui, nil percipiens oculis aliud, nil auribus, omnis |
190 |
in puero, risum lacrimans, deperdita «Ride! Coepisti tandem risu cognoscere matrem!» Mater adest sed vera redux auditque loquentem. «I cubitum: primo cras surgas mane necesse est». Primo mane domo servam novus emptor abegit. |
v. 165-179. Saturnii ad exemplum Metelliani: - Dabunt malum Metelli Naevio poetae.