Martedì 14 settembre 1999    scrivimi@mauriziopistone.it    strenua nos exercet inertia    Hor.

[I titoli fra parentesi quadre sono tratti dalla traduzione in italiano del Pascoli]
[Una prima versione in 100 esametri fu presentata al concorso per il cinquantenario dell’Unità d’Italia]

HYMNUS IN ROMAM

[IL NOME MISTERIOSO]
O – quo nunc memorent Itali te nomine? Sanctum
nunc efferre licet sollemni tempore nomen.
E tribus effari decet inviolabile tandem
illud quod secum mysteria sola canebant,
5 cum novus attonitae sol illucesceret umbrae
nocturnumque darent circum cava cymbala plausum –
o Amor! o vere – dicant – invicte! casas qui
agrestes colis atque idem maris aequora curris!
Te profugae quondam turmae periere per undas,
10 aureaque ancipites ducebant stella biremes;
ad te per flammas eadem mortesque per omnes
nos italas gentes constanti lumine duxit.
[IL PRIMO EROE]
      Quis pro te primus petiit, pulcherrima, mortem?
Multum sublustri saeclorum tempore fletus
15 ad Tiberim Pallas. Tricolor dedit arbutus albos
flores et rubras bacas frondesque perennes.
Ex hac compositus puero fuit arbore lectus.
Mille viri reduci comites ad tecta fuerunt.
Tum iuvenes varium mirantes mille feretrum
20 fatiferos manibus temptabant grandibus enses.
At quantus veteri rediit dolor ille parenti!
Olli rex genitori silvestri pauper in aula,
Faunus erat lucos habitans et saxa Palati.
Necdum tu stabas. Quin tum spectare licebat
25 muscoso sparsum Capitoli rudere saxum
et fractis passim muris albescere dumos
laniculi. Duo corruerant ibi tempore victa
oppida: confectas macie somnoque ruinas
interdum rauco resonabant omine corvi.
30 Tum sedes Fauno filicum casa tecta maniplis
parva fuit, geminique canes in limine solae
excubiae, reduci laeta qui voce praeirent.
Nec vigilans caecam findebat bucina noctem:
esse diem saliens silvestri culmine passer
35 garrulave a tignis propius cantabat hirundo.
Dein Faunum miserum labentesque abstulit aedes
tempus, et immemores pavere Palatia vaccae,
atque impleverunt vallem balatibus agni.
Quod siqui pastor gemitus audire luporum
40 visus erat, securus oves claudebat in antro.
Olfecit clausum noctu lupa saepe lupercal.
Et bonus in silvis nulli conspectus opacis
carmina dicebat foliis et flamine Faunus
mira, nec antiquas cessabat tundere quercus
45 picus et impatiens annos numerare morantes.
[LUPI ED AQUILE]
      Tandem cum flores iam ver aperiret, et undas
volveret uberior magno cum murmure Thybris,
fulserunt olim campis et collibus ignes
undique, nocte sacra, flammas ut curreret amnis.
50 Pastores circum domibus silvestribus ignem
subdiderant, cum mutarent umbracula muris,
et flammas saltu superantes rite canebant:
«Ignis pure, potens ignis, bone mulciber ignis,
has absume casas, hos textos abripe nidos:
55 non volucres sumus, alme; lupi sumus. Ite, breves res!
Iam nos aeternum mansuram condimus urbem,
tuque focum penitus certum, vigil ignis, habebis».
At parte ex alia iuvenum fera turma fremebat:
«Nos errori nos hora fugax aliusque iuvet sol
60 semper et usque recens antiquis terra sub astris.
Vos ultro vobis residem circumdate fossam:
nos sine fine manet via nos sine limite tellus.
Nempe lupi sumus, ast aquilarum quaerimus alas».
[L’ARATORE]
      Mane Palatinum collem cingebat arator
65 imas proscindens in quadrum vomere glebas,
albaque vacca iugum pariter taurusque ferebat
fulvus, et afflabant inter se saepe gementes;
innixique pedo caprinis pellibus hirti
astabant operi cives hic inde futuri.
70 At quibus error erat per devia pabula cordi
herbaque fertilius pecudum sub dente renascens,
semina ridebant caeco peritura veterno.
Torvi utrimque oculi; motabat anhelitus auras.
Principis hac stabat frater nutritus eodem
75 lacte ferae, pastor dedignans ore colonum.
Sed taciti durare boves tacitosque per omnes
pergere terribilem fugientes pone bubulcum.
Hic ample sub sole datis immobilis alis
forma aquilae visa est opus osservare diu, mox
80 defixis illuc oculis se mergere caelo.
[LE VOCI DEL FIUME E DEL MARE]
      Splendidior gladio patientis vomis aratri
tum potiebatur solida per vulnera terra.
At iuxta Tiberis lutulento flumine collem
lambebat maiora sonans pubemque vocabat:
85 «Heus, rostro navis qui terram scinditis unco,
quam detraxistis navi iam reddite proram,
atque in me longos infindite vomere sulcos
usque ad caeruleum, iuvenes, maris aequor, et ultra.
Est operae!» Sic assiduo cum murmure Thybris;
90 atque a longinquo crebescens litore vernus
ventulus et salsa tangens aspergine nares,
«Heus, qui» dicebat «pastores conditis urbem,
hic est vestibulum, sunt ostia caerula vobis,
respersumque ipso magnum sonat aequore limen.
95 Strata via est, cives, liquidis hinc labilis undis.
Urbs intro est vobis, patet egredientibus orbis».
Tunc amor undarum pastorum more vagarum
incessit memores atque orbem pascere totum.
[LA RISSA]
      Qui, veneranda Pales, tepido te lacte piabant,
100 dum vana calamos et flores tondet in urbe
bucula, dum taurus longum bibit; atque sonat mons
ingenti clamore tuus. Rixantur in ipso
pastores sulco defunctum propter aratrum.
His armat sparus infestas, his ascia dextras.
105 Nam pars e terra lapides excidere passim
coeperat. Hinc alii laesae miserescere terrae:
«Non satis est, rastro si pulsant, vomere findunt;
heu! nunc ossa parant etiam perfringere matris!»
Hinc pugna exoritur, fabrilisque ascia caedem
110 sentit, et in roseo dubius tremis, Hespere, caelo
suffusas labi terrestri sanguine nubes.
[L’ASCIA]
      Roma sed exsistens e sulco pura cruento
sacravit Terrae Matri, qua laeserat et qua
esset per gentes omnes laesura, bipennem.
115 Ascia, teque eadem magnae devovit in oris
omnibus Italiae, dein toto condidit orbe.
Tu fanis arisque subes, tu caeca theatris
semirutis, tu deciduis prope nubila thermis.
Rheni te ripae senserunt intus et Istri,
120 silvaeque indomitae propriaeque leonis arenae.
Tu propter moles, veterum monumenta gigantum,
mutaeque ante oculos aeternum Sphingis apertos,
supposita es nulla castris aetate movendis.
Tu lapides longis scalpsisti saeva triumphis:
125per te romanus caelum sibi finiit arcus
lunatum, et magnis iter insedere columnis
quas numquam clausas habet ingens Gloria portas.
[LE STRADE]
      Nam prope Saturnum cippus fuit oblitus auro,
maximus, unde vias emisit Roma per orbem
130 terrarum, saxo stratas et dura sonantes.
Septenae quater inde viae simul omne ruebant
in spatium, et primum tacitis utrimque sepulcris
et tumulis suberant et funereis cyparissis:
dein recta virides agros et sola locorum
135 findebant scalprisque excisas ordine rupes
silvarumque novo violata silentia ferro,
et rapida aeterno superabant flumina ponte,
et dedignatas submissis flexibus Alpes.
Tot lapide ex illo iam prorupere viae vi,
140 tamquam si ventos deinceps conversus ad omnes
tela sagittipotens fatali splendidus arcu
mitteret, et quateret medio stans undique caelum.
[LA LEGIONE]
      Has caligae trivere vias canthique rotarum
atque in mundanos laturae signa cohortes.
145 Ibant, atque agmen tollebat agreste maniplum
quem falx messuerat gladio mutanda, nec umquam
purpurei deerant media inter gramina flores.
Dein tulit hasta manum, quae germine pullulat una
multiplici, post duxit iter lupa. Fortiter ibant
150 apri silvestres atque immanes elephantes;
cum tandem praepes pennis effulsit et auro
vis aquilae, terraeque rudes undaeque remotae
magnarum flabris exhorruerunt alarum.
Invasere vias metis et fine carentes
155 pilatae circum legiones, priscaque gentes
et populos, qualis pastori signa vago iam
sub noctem dederat, cogebat bucina, vitisque
exilis cunctos iusta ditione regebat.
[I MESSAGGERI]
      At divi pugnis aderant in nube gemelli
160 quos oculis vidit nemo, tantumque licebat
stridentes inter lituos raucasque tubas et
clamorem fremitumque feros audire sub auras
hinnitus. Alter tamquam sol aureus, alter
noctis erat similis maesta circumdatus umbra.
165 Sublimes in equis simul immortalibus ibant
florentes iuvenes aeratas ante cohortes.
Sed medio in pelago, veherent si forte liburnae
cunctantes aquilas et pila sonantia pilis,
sidera fiebant et circum fulgida malos
170 haerebant tremulos oscillantesque antemnas.
Hi tibi cursores aderant, Victoria, praesto,
hi pariter primo flectebant vespere cursum
cornipedum, plausuque viae pulsuque sonabant.
Nec mora: mox ad aquam ducebant fontis anhelos
175 iugis equos, Iuturna, tui; nec sidera caelo
occiderant, neque lambebant dilucula nubes.
Unus in urbe vigil tota focus, unaque lumen
quae per transennas contextas funderet aedes.
Opperiens reduces ibi Vesta sedebat ad ignem
180 aeternum.
[I DUE GEMELLI]
            O tandem placidi, quocumque vocavit
nomine vos aetas germanos prisca, sed olim
pugnaces ipso furvae sub ventre lupae, dum
tot pendent mammae, duo vos certatis ob unam,
quos lingua sedare rudi vix illa valebat,
185 mors potuit. Dein irrupto qui foedere vincti,
caelestes equites, ut nox est iuncta diei,
continuum luce atque umbra componiti aevum,
intorquete iubas manibus, conscendite saltu,
pellite equos ultro cupidos longe ante viarum!
190 Cum redeant, vestris annexi lora columnis,
augustis ex reliquiis sua ramina carpent.
Visite quae poni vidistis castra quibusve
contigit a terris hostes adferre fugatos:
nunc quoque depugnant igni ferroque cohortes,
195 it pulvis caelo, resonat fragor: aggere complent
aequora, defigunt vallos collesque ruunt ac
magnos perfodiunt occulto tramite montes.
Ad rastros rediit nobis res. Ite secundi!
Antiquos populus pilumnus mente triumphos
200 iusque datum recolat legesque et foedera pacis,
et levet assiduum veterana laude laborem.
[LA VERGINE MASSIMA]
      At fontis sacras sorberi faucibus undas
percipiens sonitumque pedum (terit ungula terram
ictibus alternis) pallebat muta sacerdos:
205 dein cum vox ingens tacita resonaret in aede
– Salva est res, – vocemque animo numenque premebat
et Capitolinam pergebat protenus arcem
maxima, pontificem iuxta, conscendere virgo.
[IL PASSO DI ROMA]
      Sic gradiebatur passu venerabilis aequo
210 prorsus in imperium magnum dea Roma. Tremebant
montes et valles, amnes silvaeque sonorae
sub pedibus Romae procul immortalis euntis;
mille autem passus, legio quot fulgida ferro
progrediebatur, gressu complebat in uno.
215 Unum quemque lapis gressum signabat, et omnes
horrebant spatiis vestigia dissita tantis.
[I DUE IMPERATORI]
      Nimirum populi saevas timuere secures;
namque omnes fines humano maior obibat
unus cuncta regens et pellens cuncta manu vir.
220 Ille orbem gladio, lituo descrivere caelum
vulturiis medius circumvolitantibus augur;
ille aquilas simul, ille leves immittere turmas
atque in veloci clamantem pulvere mortem.
Pacatum sed enim pacatis gentibus idem
225 monstrabat vultum, fluctusque serenus et iras
pergebat mulcere manu qua strinxerat ensem,
et leges ab equo dicebat pacis et artes.

      Salve, Roma potens. Fregisti vomere terras
ut placidis demum gauderet dumus aristis.
230 Imperium tibi sorte datum. Cum purpura latis
ex humeris tibi detracta est, en ipse sacrorum
rex fanis prodire novis et mitibus aris
instituit, dein delapsum sustollere sertum
et flavis regis frameati crinibus ultro
235 addere, post belligero pugnare sacerdos.
Ac tempus venit cum formidatus ab alto
hic solio gestans elata fronte coronam
stellatumque manu gladium – stupuere per aulam
legati, rapidum reprimebant tempora cursum,
240 tamquam retrorsus nutu modo iussa referri –
«Quid petitis?» dixit: «Quod rex vester petit, ipse
obtineo, cives. Hic Caesar, hic imperat. Ite!»
Hinc rex sacrificus fasces assumpsit, et arae
viderunt tactas facibus splendere secures.
[GLI DEI]
245       Hae partes, hae, Roma, tuae, cum fixa sederes
in puppi, velles ut nusquam amittere clavum.
Te profugi condunt vasto maris aequore vecti,
tu profugos certas ingenti tollere navi.
Tu sanctum populis iam pridem limen asyli
250 exsulibus; tu mundus item cui semina gentes
et patrias glebas et res et sacra suosque
crediderunt manes; tu dis fugientibus ara,
demisso quamvis inopique immitior uni.
Advectos alii divos in sole colebant
255 taurinoque aras adolebant sanguine pingues;
ducebant alii pompas, et tympana palmis
plangebant, incendentes ululatibus urbem:
illi per flexus atque ambages labyrinthi
sub terris ibant taeda ducente deumque
260 ignotum ignoti secreta voce canebant;
illis pro templo claraeque altaribus urbis
putre sepulcretum; cum caris vita sepultis.
Ante arcas phialae sicca robigine tinctae
pendebant, tenui pendebant lumine lychni.
265 Testis erat lychnus frustra cum sanguine vitam
effluxisse, levem dum somnum mortuus halat.
At roseo germen rostro carpebat olivae,
et se tollebat referens hinc ore columba;
pastor et ipse suos umeros oneraverat agno
270 infirmo, mulctramque manu virgamque gerebat.
Crux inerat, dubium crux esset an ancora. Navem
iactatam ventis et ruptam fulmine tandem
in tuto placidam fundaverat ancora caelo.
[LE FAVISSE]
      Interea quales obscuro vespere nubes
275 diffugiunt ventisque gemunt errantibus actae,
daemones implebant caelum noctemque querellis
expulsi fanis. Fervebant murmure cellae
templorum madidae Capitolinaeque favisae.
Nam descendebant deinceps idola deorum
280 multa quidem, cascosque lupos discebat et apros
alma Venus, cipposque rudes et inane tigillum
dedignabatur nuper deiecta Minerva;
vix in pellito Mars se noscebat anhelus
Mamurio; donec Consentes ipse secutus
285 tetricus a summa devenit Iuppiter arce.
«O caelo quondam terraque Ereboque potentes,
iam fuimus. Regno depulsi fugimus ipsi.
Sed fas est sperare vicem. Deus ille, novo cui
cessimus inviti, profugus, deformis, inops, cui
290 crux solium mala cui vepres sentesque corona...»
Quem sic excepit dicentem plura tremendo
ore canens vates Carmentis prisca nec ulli
nota deo, saeclis quae multis ante sub umbras
venisset rugosa situ: «...non decidet umquam!
295 Est dolor humanus! Iam sunt sua templa dolori!
Hic immortalis deus est ex omnibus unus».
[L’ESECRAZIONE]
      Deciderant divi: Capitolia sancta manebant,
atque impendebat rupes immobilis urbi:
quam ferus invasiti ferro vastavit et igni,
300 barbarus, obtrivit cineres gravis ungula: frustra.
Postremo macie lentoque absumere leto
decrevit, posset cum sternere moenia victor.
«Immo» inquit «labefactet hiems et proluat imber,
excutiat tellus dedignans motibus ipsa,
305 fulgura disiciant praefractis ictibus urbem:
esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum».
Sic placitum est: cuncti tota decedere iussi
urbe abeunt homines, matres raptantur ab aris
et pueri fugiunt et inani flore puellae.
310 Tandem plaustra vias triverunt dura sonantes
praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes
et victor procul auratis evanuit armis,
ac secum extremam meditantia tecta ruinam
desertamque almo Romam sub sole reliquit.
[IL GRANDE SEPOLCRO]
315       Hinc intra sacros sunt facta silentia muros.
Cingebant magnum pomoeria magna scpulcrum.
Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans
tarda luce tholos et proceros obeliscos,
deinde diem promens e somno suscitat arto
320 frustra, miraturque aliam quam visit eandem.
Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae,
vel siquid crepitant vento claudente fenestrae.
Clamoso interdum remeantes agmine corvi
mirum sollicitant hominum rerumque soporem.
325 Multus Aventino descendit vertice vultur.
Exanimae natale novant de nubibus omen.
Dein vulpes noctu catulos adducit et ambit
templa fori, statuas et grandes cauta columnas.
Tum rediere lupae longo post tempore priscae
330 notaque Caesareas quaerebant antra per aedes.
Expectare suos expergefacta videntur
fana sacerdotes oblitos. Roma iacebat
per septem ingenti porrecto corpore montes.
Assiduique imbres plectunt rapidaeque procellae
335 defunctamque urit flammanti fulgure caelum.
[IL NOME CELESTE]
      Ver aderat tempusque aderat natale iacentis.
Urbs iam nulla fuit. Tunc auricomis narcissis
aureolisque crocis riserunt sola locorum.
Diruta puniceo scatuerunt smilace fana.
340 Fontem Iuturnae violaria casta bibebant,
atque ex maceriis oriebantur hyacinthi.
Romanoque foro silvestris pullulat omnis
spina rosa, lapidesque antiquos purpura velat.
Nulli conspectos e putri viva sepulcro,
345 vere suo, sine fine suos fundebat ad auras
flores – hoc audit caelestis nomine – Flora.
[A FLORA]
      Flora, parens florum, frueris quae vere perenni
quaeque per immensas sparsisti semina gentes,
Telluri fer opem. Suevit quas fundere fruges,
350 uberius pariat per te Saturnia terra.
Quae tenuere boum teneant armenta gregesque,
desuetaeque omnem pestem venentur agrorum
rursus aves et agros resonent dulcedine laetos.
Telluris mammas proles exsugat opimas
355 fortior et latium ducat cum lacte vigorem;
omnia quae maria et terras exerceat omnes,
naviget et caelum, niveo velut agmine cycni.
Neve sinas vastis tua cingi moenia campis
et camuris motas uris mugire paludes.
360 Squalentes pagos stipulisque mapalia textis
respice, Flora. Casas nonne omnes abstulit ignis
primigenus? Nonne humanos ius attigit omnes
vindicta? Pecudes infra ipsas respice servos.
Redde suum miseris, orbos amplectere vindex,
365 ac sibi, Flora, metat segetes qui sevit, ut olim
cum medio in sulco linquebat consul aratrum.
Priscae res artis renova, tibi cinge coronam,
neve italas illas usquam sine cedere laudes.
Sed vireant oleis et vitibus undique colles,
370 grandibus et spicis immensum fluctuet aequor.
Tum vim ventorum frangant rapidasque procellas
montano vigiles super omni vertice silvae.

      At Rubico niveos immani corpore tauros
miratur, qui rure videns iuga plurima ferri
375 atque unum denis torqueri bubus aratrum,
aeratae nondum somnis oblitus Alaudae,
Caesaris imperium recolit latiosque triumphos.
Non nos imperium, longo non agmine pompas
poscimus, immensam modo qui fundavimus aram
380 nos etiam Pacis. Da flores, Flora, quotannis
sanguineos (nam sanguineos in flore colores
inque verecunda tantum modo virgine laudas;
melle, oleo, vino gaudes, non sanguine, Flora),
da memores frondes, quibus ara colatur, acanthi.
In medio nobis effulgens Pacifer auro est,
385 stant etiam quotquot sublimes sanguine pacem
fecerunt patriamque suo, tua, Flora, seges, quae
interit et semper longo nova germinat aevo.
[IL PRIMO COLLE E I PRIMI PASTORI]
      Namque aliquid sancti sub terra vivere certum est
390 ipsius in Romae natali monte quadratae.
Hunc olim dubias luna crescente per umbras
pastores ausi rastro temptare. Silebat
gloria iam Romae, iam sacri fana Palati
corruerant. Vetus haec late tenet omnia rudus.
395 Plurimus obicitur caespes frondentis acanthi
atque oblita sui caecis de stirpibus arbos;
et lapidis fragmenta iacent in sentibus albi
lapsaque subrident scolymis capitella severis.
Instant semiruti muscoso fornice muri
400 herbaque de rimis quatitur vitriaria vento,
pendula ut a tuguri sordenti scruta fenestra.
Hic pictos in calce deos iam diluit imber,
hic male fixa truces scindunt aulaea procellae.
Est lapidum scabies, sunt saxa virentia musco,
405 sunt putres hederis freti cingentibus arcus.
Ignaris haec apparent velut antra gigantum
qui iam rixati disiectis undique saxis
nunc absint procul atque errent in montibus altis.
[IL SEPOLCRO DEL PRIMO EROE]
      Tum fodiunt antrum praedones. Ecce moventes
410 immanem lapidem, penitus lucere cavernam
mirantur, dein effosso procera sepulcro
membra viri magno perculsi vulnere pectus.
Mirantur positum variatis corpus in armis
ignotumque hirta galea caput. Omnia secum
415 attulerat praeter gladium, nec balteus auro
et crebris fulgens cingebat pectora bullis.
Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis
et priscum flamma non cessat lambere vulnus.
Tum Fauni similis circum pallescere caelum
420 et languere simul tenebras et sidera pastor
cernit:
[LA LAMPADA INESTINGUIBILE]
            hirundinibus leviter sonuere ruinae
suspensique nigris capitellis ordine nidi.
Apparent dumi tremulaeque cacumina silvae
et celsae pinus in vertice Pallanteo.
425 Coepit tum pastor traductam lampada luci
et matutino trepidam proponere vento,
dein bucca sufflare fera, dein mergere fonte:
nequiquam, posuitque iterum redditque sepulcro
ardentem, tacitumque iterum lapis occulit antrum.
430 Semper ubi splendens pendet tibi, maxime Palla,
primitiae tantae laudis tantique laboris,
atque agit excubias aeterno lumine Romae.
[A ROMA ETERNA]
      Aeternum spiras, aeternum, Roma, viges. Tu
post multas caedes, post longa oblivia rerum
435 et casus tantos surgentesque undique flammas,
tu supra cineres formidatasque ruinas
altior exsistens omni de morte triumphas;
tu populis iuris per te consortibus offers
mirandam te nunc in primo flore iuventae,
440 Pallantis similem, tutam fulgentibus armis,
accinctam gladio: terrarumque imminet orbi
illa ingens cuius gentes de lumine lumen
primum accenderunt, quae nobis discutit umbram,
Roma potens, vitae potior tua tempore lampas.

v. 3. De tribus nominibus Romae cfr. Gregorovius I, pag. 458; Graf, Roma nel Medio Evo, I, pag. 13 [Vide etiam quae adnotata sunt ad v. 131 Solitudinis].
v. 7 sq. Cf. Soph. Antig. 781, 785.
v. 15. De Pallantis feretro cf. Verg., Aen. XI, 65: «arbuteis... virgis» et sqq. ad sqq.
v. 112 sqq. De ascia cf. Iac. Boni in Nuova Antologia, 16 aprile 1911, pag. 21.
v. 234. Frameati a framea. Tac. Germ. 6.
v. 278. Favisae locum sic appellabant, in quo erat aqua inclusa circa templa. Sunt autem, qui putant, favisas esse in Capitolio collis cisternisque similes, ubi reponi erant solita ea, quae in templo vetustate erant facta inutilia. Fest. p. 62 Th.
v. 303 sqq. De Roma deserta cf. Gregorovius I, pag. 306, 309.
v. 409 sqq. De Pallantis sepulcro cf. Wilh. Malmesburgehsis (Migne, CLXXIX, pag. 1191), 357.


Torna su ^