CHELIDONISMOS | |
«Quid censes igitur?» vix tandem pauca Neroni exciderant haec ore: nihil muttire Thrasyllus, sed dimetiri tacitis cuiusque tabellis sideris et positum et spatium et componere caelum. | |
5 |
Nox erat: in sola non longe rupe remotus unus adest magno nigrescens corpore servus. Subiacet unda tonans et suda silentia pendent. Hic «Teneo» secum, et paulum cunctatus in aure «Nil istis opus est, Tiberi, iam testibus» inquit, |
10 |
et servum nutu capitis monstraverat. «Aude, nam nihil huic hominis praeter parere relictum est»: Claudius haec. Numeros iterum temptare Thrasyllus anxius et numeris intermiscere subinde «Magnum! proferri vix quod patiatur in umbras!» |
15 |
Nil Romanus ad haec, tamquam nil scire laboret, conversis oculis alio, non mente: recursant quippe animo voces occulto, carmina, signa, et sortes et aves et puro fulgura caelo. Nempe, Rhodi numquam prius ulli visa, volantis |
20 |
forma super scopulos aquilae, per somnia vulgi, exulis adsedit clangens in culmine tecti. Hesternoque die, dum vestes exuit, igni comprensam tunicam subito exardescere vidit, privatum exueret monitus sibi denique monstro |
25 |
atque hominem, iamiamque et rex et divus adiret quaerenti quae fons Aponi monstrasset et aureis summa Venus talis, quae miris ignibus arae et subita coram flammati luce Philippi, Livia quae concors et quae Scribonius olim |
30 |
sensisset, regem puerum quandoque futurum, sed nullis sceptris, nullo diademate regem. Claudius haec repetit defixa mente, seorsum divisis oculis; vacuas nam prospicit auras et de sidereo numquam Cratere bibentem |
35 |
Corvum: quippe vetat fatum, vetat insopor Hydra. «Haec summa est, Tiberi Claudi: quo nasceris» inquit astrologus «caelo, regnabis Caesar». At idem illi vultus erat dubiaeque silentia frontis et color atque oculi grandes in nocte videntes. |
40 |
Innuerat stanti tacitus fortasse ministro, qui propius sensim Chaldaeum venit, at ipsum fugerat obrepens subitaque adflaverat umbra. Hic «Chaldaee,» Nero «mundi qui dispicis astra fataque de nimis occulta venientia nocte, |
45 |
dic age, quo caelo, quo natum denique fato compereris te tute». Tremor quatit ossa Thrasyllo continuo: limis furtim respectat: adest iam servus: sub pedibus longe mare detonat imum. Sed tremulis tandem digitis rapit ille tabellas |
50 |
et dimetitur natalis sidera caeli. Cum subito, quasi tum demum formidine captus «Quid, quo compositum caelum nunc ordine cerno, quid mihi portendit? quove in discrimine versor? prorsus in ambiguo nunc nunc moror ipse!» Sed «Aude» |
55 |
mirabundus ait sedato Claudius ore: «hoc deus avertat, fuerit quodcumque, minatus». Descendunt. Solus deserta per atria coepit expectare diu dum dilucesceret exul. Ut semel illuxit, procul, ut non gavia maior, |
60 |
candida caeruleo pandebat lintea ponto inque novo sensim manifestus sole phasellus. Anni tempus erat, monitus cum voce cuculi surgis et ignavo suspensum rite camino, nauta, gubernaclum, frumentature, refigis. |
65 |
Namque vocat mare pacatum, vocat aequore lenis propellens avium cantus atque agmina ventus. Nunc et in aprico xysto spatiatur et inde rursus in atriolo non aequis passibus errat. Hinc fuit atque illinc geminum symplegma videre, |
70 |
nobile, marmoreum: tauri nam cornibus ultor hinc exsultantis iamque inter vincla minantis inligat Amphion, corpus miserabile, Dircen - adlatrat canis, et gaudens in paelice tandem mater adest -; illinc a diris anguibus, ipsum |
75 |
et duo natorum complexis corpora, frustra Laocoon manibus tentos divellitur artus. Nunc hic, nunc illic Romanum forte morantem aut vultus tenet Antiopes immobilis ultae inque fugam sese attollens et cornua taurus, |
80 |
aut non vellendis nodis circumdatus heros aeternusque movet de muto marmore clamor. Abstrahit inde novo puerorum nenia cantu; namque chorus verni sub lumina solis ad aedes substiterat, capita et circumvolitabat hirundo. |
85 | «Adest, adest hirundo! |
novos agens tepores adest, agens novum ver. Vides ut alba ventrem est? at est et atra tergum. | |
90 |
Ficos mihi adfer aridas seu divite ex domo libet adferre vini poculum huc fiscinamve casei: nec graneam nec herneum, |
95 |
si das, hirundo non capit. Donabimur an sic abimus? at nihil si mi dabis, non abstinebo quin fores ipsas feram aut limen aut hanc quae foris mulier sedet: parvast, feremus nos quidem facillime. |
100 |
Quod si quid adfers, non feres et tu nihil. Iam claustra pande, iam fores hirundini reclude, namque non senes, pueri sumus». |
Haec Claudi latebras animi prope personat imas nenia: mox tenet Antiopes immobilis ultae | |
105 |
vultus et aeternae muto de marmore voces. Ut mare spectatum rediit (iamque aequore nulla navis erat, portu quae iam fortasse latebat) tunc iterum venit puerilis cantus ad aures. «Venimus ecce viri multum florentis ad aedes, |
110 |
qui florens opibus valde tumet usque beatus. Vos ipsae patefite, fores, nam copia limen intrabit, simul intrabunt et gaudia, necnon pax bona...» Quid, Claudi, quid te nunc eripis? Adsunt quod famuli, te ideo suspirans eripis, ut sic |
115 |
clamantem excipias contenta voce Thrasyllum «Augusti modo legatus de navibus exit Caesaris ad meritos iam te revocantis honores!»? «Quis scit» ais «felix utrum hic mihi nuntius adsit an malus? atque Rhodi melius Romaene futuro? |
120 |
Nuper hirundinibus cordis secreta patebant, intrabat bona pax, animo bona gaudia suadens. Sed maior me vis et ineluctabilis urguet aut rapit». Hinc pedibus taurus sese erigit, illinc Laocoon frustra tentos divellitur artus; |
125 |
neniaque illa venit sensim puerilis ad aures «Annuus huc redeam, redeam tibi sicut hirundo!» «O utinam hic» inquit «semper, Chaldaee, vel exul!» Dixit, at ex animo dixisset necne, nec ipse norat, qui norat caelum fatumque, Thrasyllus. |
vv. 85 sqq. Χελιδονισμὸν ita verti ut iambicis tantummodo numeris uterer, hemiambis, dimetris, trimetris.