Sabato 11 marzo 2000    scrivimi@mauriziopistone.it    strenua nos exercet inertia    Hor.
XXXV. - AD I. B. GEORGINIUM
Quae pueri, ranis circum resonantibus, olim
    audierunt, audi tu quoque, care senex. Est puer in nobis... qui nulli visus et idem
715     cuncta videns tibi inest, audiat ista puer.

a. d. XIII Kal. Quintiles 1902.

XXXVI. - AD EUNDEM
Vates atque idem cultor venerande rosarum,
    qua potes arte, rubus fac ferat iste rosam.
XXXVII. - AD I. I. HARTMAN
Hartman, non vinci, magis est vicisse pudori
    cum victor victi carmina saepe lego.

Pisis, a. d. XIII Kal. Iunias.

XXXVIII. - AD GASPAREM FINALIUM
720 Te Graecina rogat tam tristes passa dolores
    ut mittas tot post saecula lacrimulam...
XXXIX. - AD TANCREDUM MAIOLIUM
Tancredus legat hoc, oro, quodcumque libelli est:
    ornabit chartas lacrima forte meas.
XL. - AD ALOISIUM PIETROBONO
Tu versus latios, ego picentina, sodalis,
725     pocula. Quid censes? dulcius ipse bibes?
XLI. - AD ALOISIUM SICILIANI
Tot mihi caseolos quot sunt haec carmina mittas,
    atque a me cedet gratia magna tibi.
XLII. - AD CLEMENTILLAM MARCOVIGIAM
Clementilla, tibi flores, bellaria, vellem
    dulcia natali mittere dona tuo.
730 Heu mihi! sed flores absunt, bellaria desunt.
    Accipe quod possum mittere: dulcius est.
XLIII. - AD EANDEM
Hoc amplexa dic dic, Clementilla, parentes:
    Heu! ne sit dulcis causa doloris amor.

a. d. IX Kal. Decembreis.

XLIV. - AD FR. X. REUSSUM
Te rus Albanum cupiebam visere. Vidi
735     et cupio, Reusso vate, videre magis.
XLV. - AD PEREGRINUM PUCCINELLIUM SACERDOTEM
Siste pedem, peregrine, pio nunc vescere pane.
    Mox laeto repetes corde refectus iter.

IX Kal. Octobres MCMVI.

XLVI.- AUGUSTO MURRIO SERVATORI
Alterius mira voveo patris arte renata:
    esto tic aliis altera vita, pater.
XLVII. - IN NUPTIIS CARDUCCIAE ET GNACCARINI
ad Iulium
740 Felix cui Daphneque favet simul ipseque Phoebus,
    cui Roma concors auspice ridet Amor.
XLVIII. - IN NUPTIIS ZANICHELLIAE ET PANTANELLI
ad Caesarem Zanichellium
Ne dic «Nata, vale». Iam dic «Salvete, nepotes»,
    quos ut avo monstret mox reditura fugit.
XLIX. - AD IOSEPHILLAM RAVA
Anulus est medius pulcrae tuus iste catellae.
    I, virgo: gentes aurea iunge duas.

XVIII KaL Febr. MCMXI.


Torna su ^