SOSII FRATRES BIBLIOPOLAEIVERE NOVO... sonuit domino dictante tabernainterior: librarioli data verba sedentes figebant calamis, et in albis nigra serebant membranis, fragili quodam cum murmure sulci. | |
5 |
Nempe liber putrem glebam taurumque gementem et scissam nitido narrabat vomere terram. Hos ex atriolo promebat clara labores in tacitam vox illa viam: nihil ipsa sonabat argiletanae celebratior umbra tabernae. |
10 |
Unus erat sed enim vacua sive emptor in umbra seu potius, vetulus tentoque abdomine, sessor, aures qui voci dictantis dederet, idem volveret indignabundus quandoque volumen. Nec tamen hinc aberat doctae pater ipse tabernae: |
15 |
hic libri fuco bullas et rite linebat lora novi, nec non aequabat pumice frontes. Ad postes sonitum captabat carminis aure admota, quamvis aliud simularet agentem, adstans nescioquis, comis mundusque videri, |
20 |
sed qui nescioquid peregrinum civis oleret. Hic, ut erat Romae tum passim cernere multos, devicta quibus Aegypto post funera Caesar tanta superstitibus reserasset civibus urbem, ambierat primo plateas et compita mane, |
25 |
atque hortos aedesque novas et templa refecta, omnes tonstrinas, medicinas, scruta, libellos, mirabundus, et inde foro reptare relicto maluit in solo vico per tecta domorum muto pulla situ, variataque limina musco. |
30 |
Sic quidvis meditans parvam stetit ante tabernam quae SOSIOS FRATRES referebat BIBLIOPOLAS ipsa fronte, notis insignia nomina rubris. IITum qui perstrictas lituis et cornibus aureset sentiret adhuc oculos a caede recentes, |
35 |
quem mare, quem bellum modo dimisisset anhelum exesus sibi longarum languore viarum nunc animi novus ignoto sub carmine pendet, ecce boves et prata videt desuetus, et audit quassantes siliquas et aquas de rupe cadentes. |
40 |
Nec tamen interea cessat spectare libellos prostantes, multoque inscriptam nomine pilam: cum stupet unius defixus in indice libri: nempe legit QUINTI, vix et sibi credit, HORATI FLACCI SERMONES. Ex capsa tollit, et intrat |
45 |
empturus curtum nec obeso ventre volumen, atque ignarus adit, ut fit plerumque, sedentem ille senem, librumque oculis supponit, et addit: «Hic quanti liber est?» «Nihil est: si consulis», inquit «quod facis imprudens, vatem de vate: nec aequus |
50 |
de fabro statuit faber aut de paupere pauper, nec de quo percontaris, cave, Furius hic quem percontaris». «Ain? Sed in his peregrinus et hospes sum vere studiis et in his, ignosce, tabernis. Si tamen es, quem iam reor, ille Bibaculus, huius |
55 |
in castris audire iocos de Caesare ...» «St! nec istorum quemquam iam nec meminisse iuvat me. Praeterea, veteresque cadunt ex arbore frondes vere novo, frondesque novae nascuntur et ipsae aevo peiores et tempestate futurae: |
60 |
ut multi nunc sunt, geniti velut imbre, poetae - hospes, boletos et dixi paene rubetas, quotquot humo, quales in pulvere suscitat imber - qui sunt, quod fuimus: quod nunc simus, fore se mox phy! negitant: meus ut popularis Parthenias, qui |
65 |
hordea, tritica, farra docet resonare tabernam: ut, cuius nummis hunc vis mutare libellum, Flaccidus, aut illum quo dicam nomine?» «Flaccum: sed satis in Flacco, dicebat ut ipse, viri ...» «St! eccum, quo ferulam didicit tuus iste magistro, |
70 |
Orbilium Beneventanum, nec carmina vates. Percontare senem». Nec fatus plura resumptum explicat et dedignatur quandoque volumen. IIIInnixus baculo iam stabat limine quidamin trito, macer et procerus et obsitus aevo, |
75 |
et varis equitem confessus cruribus, et qui fronte, supercilio, pannis, squalore pateret grammaticus. Trepido qui quassans tempora motu usque videbatur scitari num quid egenti decrepitoque novi morituroque esset in horam. |
80 |
Hunc - auditus enim nuper sermunculus aures commorat multusque senis liventis amaror - hospes ita adloquitur: «Pater, hunc si forte poetam novisti, quanti facias, age, fare libellum, et vatem quanti: veniamque a milite tiro |
85 |
impetret, a docto docilis». Vix ille libellum adspexit, cum praefracte: «Lucilius unus unicus esto» inquit «saturarum scriptor». «At idem durior, hoc me ipsum testor, componere versus». Ista superveniens aliquis grandi gravis ore |
90 |
edicit, nec inops visu minus aut minus acer. Cui «Quid agis, mi docte Cato? bene?» Furius: «ipsum Lucili versus ait emendare malos te Hermogenes: veren?» «Vere». Siluere. Sedebant tristes ore senes: tacitaque serebat in umbra |
95 |
vox levis illa bonum, dum pendent nubila, linum. Orbilius tandem: «Lysippi signa refingit remex: cavit enim Marcellus, sive alius quis ...» «Mummius»; Orbilio, dum nominis immemor haeret, ecce Cato respondet: «abi, dictare potes iam |
100 |
Livi scripta senis, tam polles mente vigesque». «Sane sex et abhinc mercari me piper annis commemini Phoenice tuo, nisi fallor, amictum, seu Glauco ...» «Nostri, baro, Dictynna ...» «Fateris». «Fors illos hodie poteris curare caballos ...» |
105 |
«Quid certem tibi, qui facias nunc, sole, poetas?» «cum valeas ferulam tremulae minus addere dextrae». «quin tibi cognomen Latiae fecere ... Charybdi ...» «Grammaticam doceas oblitus nominis artem?» «Atqui defecisse ferunt te solvere nomen». |
110 |
His dictis abeunt diversi, multa frementes canaque continuo quatientes tempora motu. IVQuos his prosequeris, Furi, de limine verbis:«O miseros! alter sub culmis angitur, alter sub tegulis moritur: summique fuere magistri. |
115 |
Alterius carum nuper vendebat agellum creditor: ex parvo vetulus nunc victitat horto cauliculis senis, binis fortasse racemis: alter litterulas oblitus praeterit ipsam interdum crebroque senex, ut cetera, cenam. |
120 |
O miseros» abiens aiebat: «nil mihi donet posteritas, quin et contemnat: nil moror ipse, dum miserum discat modo, me miserante, Catonem». Hic vir emax: «Hominem nigrum magis esse putaram quam pix est et nox et mors». Sosiusque: «Quid?» inquit: |
125 |
nam gestans aderat librum modo pumice rasum: «in vatem saevit non ultra carmina vates». Tunc hospes: «Quanti liber hic mihi constet?» At ille nil respondebat, sed ibidem a limine longe prospiciens, «Opportune mihi,» clamat «Horati |
130 |
Quinte, venis: iam cerne tuum prostare libellum fucatum, calamistratum mundumque glabrumque, Maecenas quos a nobis exposcit iambos». Ille venit passu sedato, leniter intra obtutum ridens Sosio procul, et «Mihi gratum |
135 |
fecisti: salve, mi Luci: rure venimus: ut frater valet?» «Est intus: concede: Maronis ipse tui Marcus peragenda Georgica curat: exaudire licet». «Bene narras: quod magis optem est nihil: hoc umquam si aliud, tribuere Camenae |
140 |
Vergilio nostro, multos quod vivat in annos, carmen. At occurrit mihi nuper Furius: ecquem Alpinus iugulaturus, iam Memnone caeso? fervebat». Totaque, haec inter, mente loquentem hospes prosequitur, nec hiantes torquet ab illo |
145 |
umquam oculos: donec subito «Mi Quinte, memento!» exclamat. Quintus subito pallescere, deinde dispicere atque haerere, et mox accedere, mox et amplecti. «Tandem video: quis, care sodalis Pompei, quis amicorum mihi prime, Quiritem |
150 |
caelo nunc italo te reddidit et patriis dis?»
VDulces complexus, Sosio mirante, fueruntet lacrimae dulces: nam quae iam multa tulissent, temptabant animos, mare saevum, dura viarum, sub diu gravis aestus, hiems sub pellibus acris |
155 |
proeliaque et mixto deformia pulvere fratrum corpora, tum tepidae fraterno sanguine dextrae: nec minus excerptasque rosas de saepe viarum et calices recolunt ipsis sub pellibus haustos. Tum varius sermo. «Modo fecit posca beatum, |
160 |
malobathro modo cenanti maduere capilli». «Quippe Syri procul haud aberant. Hic concava caenum excepit manus; hic pretiosa ciboria Chium». «Qui comites!» «Rupili meministi?» «Dicis eum, quem debuit assuctus Regem percellere Brutus?» |
165 |
«Hoc habet ista, tenes quam laeva, charta duellum». «Hanc illi lauro laurum praeferre reor te». «Sub lauru cenare mea ne taedeat et mox militia longa fessum deponere corpus». «Nempe illas epulas nunc instaurare iuvabit, |
170 |
quas inter, memini, graecos recitare solebas versiculos». «Posui nugas et ludicra, Vare, atque has grammatici vanas cuiuslibet artes: namque aliud longe est quod nunc molimur inermes, maius opus bello, reor, et fulgentibus armis, |
175 |
nec quod iam tantum digito modulemur et aure. Nos huic quo tellus tepet, huic nos quo mare tabet, demimus effuso gravius fervere cruori. Quid cum grammatico nobis? Stridentia consul limina portarum reserat: nos claudimus ipsi |
180 |
ipso maiores augusto consule Ianum. Me pavidum medius pacis bellique per hostes sustulit et saepsit nebula tutumque reduxit Mercurius: virgamque suam dedit ipse poetae». Conticuere viri, namque illis horrida clades |
185 |
obversabatur, saevarumque aera tubarum et furor et lati fumantes sanguine campi: cum clare sonuit, Marco dictante, taberna verbis interior: PARIBUS CONCURRERE TELIS ROMANAS ACIES ITERUM VIDERE PHILIPPI. |
190 |
«Audin?» Pompeio fremit
«audin?» Flaccus ad aurem. Iamque ubi clamor erat gemitusque et sanguis et imber ferreus atque equitum tantus peditumque tumultus, mirantur lentis incedere bubus aratrum et galea rastrum leviter tinnire repulsum. |
195 |
DI PATRII
... lacrimis exclamat Flaccus obortis: «Di, precor, in propriis duros defendite sulcis agricolas, ab equoque boves et ab ense ligones. Di, facite ut saturare fimo, non sanguine, terram, utque velint homines frumentum quaerere sulco, |
200 |
non aurum melius subter tellure sepultum. Sit modus et requies et amor: parvoque beati vivant mortales, et si quid desit, at absit id conscire sibi, sibi quod produxerit agrum terminus adfini de paupertate revulsus». |