[I titoli fra parentesi quadre sono tratti dalla
traduzione in italiano
del Pascoli]
[Una prima versione in 100 esametri fu presentata al concorso per il cinquantenario dell’Unità d’Italia]
HYMNUS IN ROMAM[IL NOME MISTERIOSO]O quo nunc memorent Itali te nomine? Sanctumnunc efferre licet sollemni tempore nomen. E tribus effari decet inviolabile tandem illud quod secum mysteria sola canebant, | |
5 |
cum novus attonitae sol illucesceret umbrae nocturnumque darent circum cava cymbala plausum o Amor! o vere dicant invicte! casas qui agrestes colis atque idem maris aequora curris! Te profugae quondam turmae periere per undas, |
10 |
aureaque ancipites ducebant stella biremes; ad te per flammas eadem mortesque per omnes nos italas gentes constanti lumine duxit. [IL PRIMO EROE]Quis pro te primus petiit, pulcherrima, mortem?Multum sublustri saeclorum tempore fletus |
15 |
ad Tiberim Pallas. Tricolor dedit arbutus albos flores et rubras bacas frondesque perennes. Ex hac compositus puero fuit arbore lectus. Mille viri reduci comites ad tecta fuerunt. Tum iuvenes varium mirantes mille feretrum |
20 |
fatiferos manibus temptabant grandibus enses. At quantus veteri rediit dolor ille parenti! Olli rex genitori silvestri pauper in aula, Faunus erat lucos habitans et saxa Palati. Necdum tu stabas. Quin tum spectare licebat |
25 |
muscoso sparsum Capitoli rudere saxum et fractis passim muris albescere dumos laniculi. Duo corruerant ibi tempore victa oppida: confectas macie somnoque ruinas interdum rauco resonabant omine corvi. |
30 |
Tum sedes Fauno filicum casa tecta maniplis parva fuit, geminique canes in limine solae excubiae, reduci laeta qui voce praeirent. Nec vigilans caecam findebat bucina noctem: esse diem saliens silvestri culmine passer |
35 |
garrulave a tignis propius cantabat hirundo. Dein Faunum miserum labentesque abstulit aedes tempus, et immemores pavere Palatia vaccae, atque impleverunt vallem balatibus agni. Quod siqui pastor gemitus audire luporum |
40 |
visus erat, securus oves claudebat in antro. Olfecit clausum noctu lupa saepe lupercal. Et bonus in silvis nulli conspectus opacis carmina dicebat foliis et flamine Faunus mira, nec antiquas cessabat tundere quercus |
45 |
picus et impatiens annos numerare morantes.
[LUPI ED AQUILE]Tandem cum flores iam ver aperiret, et undasvolveret uberior magno cum murmure Thybris, fulserunt olim campis et collibus ignes undique, nocte sacra, flammas ut curreret amnis. |
50 |
Pastores circum domibus silvestribus ignem subdiderant, cum mutarent umbracula muris, et flammas saltu superantes rite canebant: «Ignis pure, potens ignis, bone mulciber ignis, has absume casas, hos textos abripe nidos: |
55 |
non volucres sumus, alme; lupi sumus. Ite, breves res! Iam nos aeternum mansuram condimus urbem, tuque focum penitus certum, vigil ignis, habebis». At parte ex alia iuvenum fera turma fremebat: «Nos errori nos hora fugax aliusque iuvet sol |
60 |
semper et usque recens antiquis terra sub astris. Vos ultro vobis residem circumdate fossam: nos sine fine manet via nos sine limite tellus. Nempe lupi sumus, ast aquilarum quaerimus alas». [L’ARATORE]Mane Palatinum collem cingebat arator |
65 |
imas proscindens in quadrum vomere glebas, albaque vacca iugum pariter taurusque ferebat fulvus, et afflabant inter se saepe gementes; innixique pedo caprinis pellibus hirti astabant operi cives hic inde futuri. |
70 |
At quibus error erat per devia pabula cordi herbaque fertilius pecudum sub dente renascens, semina ridebant caeco peritura veterno. Torvi utrimque oculi; motabat anhelitus auras. Principis hac stabat frater nutritus eodem |
75 |
lacte ferae, pastor dedignans ore colonum. Sed taciti durare boves tacitosque per omnes pergere terribilem fugientes pone bubulcum. Hic ample sub sole datis immobilis alis forma aquilae visa est opus osservare diu, mox |
80 |
defixis illuc oculis se mergere caelo.
[LE VOCI DEL FIUME E DEL MARE]Splendidior gladio patientis vomis aratritum potiebatur solida per vulnera terra. At iuxta Tiberis lutulento flumine collem lambebat maiora sonans pubemque vocabat: |
85 |
«Heus, rostro navis qui terram scinditis unco, quam detraxistis navi iam reddite proram, atque in me longos infindite vomere sulcos usque ad caeruleum, iuvenes, maris aequor, et ultra. Est operae!» Sic assiduo cum murmure Thybris; |
90 |
atque a longinquo crebescens litore vernus ventulus et salsa tangens aspergine nares, «Heus, qui» dicebat «pastores conditis urbem, hic est vestibulum, sunt ostia caerula vobis, respersumque ipso magnum sonat aequore limen. |
95 |
Strata via est, cives, liquidis hinc labilis undis. Urbs intro est vobis, patet egredientibus orbis». Tunc amor undarum pastorum more vagarum incessit memores atque orbem pascere totum. [LA RISSA]Qui, veneranda Pales, tepido te lacte piabant, |
100 |
dum vana calamos et flores tondet in urbe bucula, dum taurus longum bibit; atque sonat mons ingenti clamore tuus. Rixantur in ipso pastores sulco defunctum propter aratrum. His armat sparus infestas, his ascia dextras. |
105 |
Nam pars e terra lapides excidere passim coeperat. Hinc alii laesae miserescere terrae: «Non satis est, rastro si pulsant, vomere findunt; heu! nunc ossa parant etiam perfringere matris!» Hinc pugna exoritur, fabrilisque ascia caedem |
110 |
sentit, et in roseo dubius tremis, Hespere, caelo suffusas labi terrestri sanguine nubes. [L’ASCIA]Roma sed exsistens e sulco pura cruentosacravit Terrae Matri, qua laeserat et qua esset per gentes omnes laesura, bipennem. |
115 |
Ascia, teque eadem magnae devovit in oris omnibus Italiae, dein toto condidit orbe. Tu fanis arisque subes, tu caeca theatris semirutis, tu deciduis prope nubila thermis. Rheni te ripae senserunt intus et Istri, |
120 |
silvaeque indomitae propriaeque leonis arenae. Tu propter moles, veterum monumenta gigantum, mutaeque ante oculos aeternum Sphingis apertos, supposita es nulla castris aetate movendis. Tu lapides longis scalpsisti saeva triumphis: |
125 | per te romanus caelum sibi finiit arcus lunatum, et magnis iter insedere columnis quas numquam clausas habet ingens Gloria portas. [LE STRADE]Nam prope Saturnum cippus fuit oblitus auro,maximus, unde vias emisit Roma per orbem |
130 |
terrarum, saxo stratas et dura sonantes. Septenae quater inde viae simul omne ruebant in spatium, et primum tacitis utrimque sepulcris et tumulis suberant et funereis cyparissis: dein recta virides agros et sola locorum |
135 |
findebant scalprisque excisas ordine rupes silvarumque novo violata silentia ferro, et rapida aeterno superabant flumina ponte, et dedignatas submissis flexibus Alpes. Tot lapide ex illo iam prorupere viae vi, |
140 |
tamquam si ventos deinceps conversus ad omnes tela sagittipotens fatali splendidus arcu mitteret, et quateret medio stans undique caelum. [LA LEGIONE]Has caligae trivere vias canthique rotarumatque in mundanos laturae signa cohortes. |
145 |
Ibant, atque agmen tollebat agreste maniplum quem falx messuerat gladio mutanda, nec umquam purpurei deerant media inter gramina flores. Dein tulit hasta manum, quae germine pullulat una multiplici, post duxit iter lupa. Fortiter ibant |
150 |
apri silvestres atque immanes elephantes; cum tandem praepes pennis effulsit et auro vis aquilae, terraeque rudes undaeque remotae magnarum flabris exhorruerunt alarum. Invasere vias metis et fine carentes |
155 |
pilatae circum legiones, priscaque gentes et populos, qualis pastori signa vago iam sub noctem dederat, cogebat bucina, vitisque exilis cunctos iusta ditione regebat. [I MESSAGGERI]At divi pugnis aderant in nube gemelli |
160 |
quos oculis vidit nemo, tantumque licebat stridentes inter lituos raucasque tubas et clamorem fremitumque feros audire sub auras hinnitus. Alter tamquam sol aureus, alter noctis erat similis maesta circumdatus umbra. |
165 |
Sublimes in equis simul immortalibus ibant florentes iuvenes aeratas ante cohortes. Sed medio in pelago, veherent si forte liburnae cunctantes aquilas et pila sonantia pilis, sidera fiebant et circum fulgida malos |
170 |
haerebant tremulos oscillantesque antemnas. Hi tibi cursores aderant, Victoria, praesto, hi pariter primo flectebant vespere cursum cornipedum, plausuque viae pulsuque sonabant. Nec mora: mox ad aquam ducebant fontis anhelos |
175 |
iugis equos, Iuturna, tui; nec sidera caelo occiderant, neque lambebant dilucula nubes. Unus in urbe vigil tota focus, unaque lumen quae per transennas contextas funderet aedes. Opperiens reduces ibi Vesta sedebat ad ignem |
180 |
aeternum.
[I DUE GEMELLI]O tandem placidi, quocumque vocavitnomine vos aetas germanos prisca, sed olim pugnaces ipso furvae sub ventre lupae, dum tot pendent mammae, duo vos certatis ob unam, quos lingua sedare rudi vix illa valebat, |
185 |
mors potuit. Dein irrupto qui foedere vincti, caelestes equites, ut nox est iuncta diei, continuum luce atque umbra componiti aevum, intorquete iubas manibus, conscendite saltu, pellite equos ultro cupidos longe ante viarum! |
190 |
Cum redeant, vestris annexi lora columnis, augustis ex reliquiis sua ramina carpent. Visite quae poni vidistis castra quibusve contigit a terris hostes adferre fugatos: nunc quoque depugnant igni ferroque cohortes, |
195 |
it pulvis caelo, resonat fragor: aggere complent aequora, defigunt vallos collesque ruunt ac magnos perfodiunt occulto tramite montes. Ad rastros rediit nobis res. Ite secundi! Antiquos populus pilumnus mente triumphos |
200 |
iusque datum recolat legesque et foedera pacis, et levet assiduum veterana laude laborem. [LA VERGINE MASSIMA]At fontis sacras sorberi faucibus undaspercipiens sonitumque pedum (terit ungula terram ictibus alternis) pallebat muta sacerdos: |
205 |
dein cum vox ingens tacita resonaret in aede Salva est res, vocemque animo numenque premebat et Capitolinam pergebat protenus arcem maxima, pontificem iuxta, conscendere virgo. [IL PASSO DI ROMA]Sic gradiebatur passu venerabilis aequo |
210 |
prorsus in imperium magnum dea Roma. Tremebant montes et valles, amnes silvaeque sonorae sub pedibus Romae procul immortalis euntis; mille autem passus, legio quot fulgida ferro progrediebatur, gressu complebat in uno. |
215 |
Unum quemque lapis gressum signabat, et omnes horrebant spatiis vestigia dissita tantis. [I DUE IMPERATORI]Nimirum populi saevas timuere secures;namque omnes fines humano maior obibat unus cuncta regens et pellens cuncta manu vir. |
220 |
Ille orbem gladio, lituo descrivere caelum vulturiis medius circumvolitantibus augur; ille aquilas simul, ille leves immittere turmas atque in veloci clamantem pulvere mortem. Pacatum sed enim pacatis gentibus idem |
225 |
monstrabat vultum, fluctusque serenus et iras pergebat mulcere manu qua strinxerat ensem, et leges ab equo dicebat pacis et artes. Salve, Roma potens. Fregisti vomere terras ut placidis demum gauderet dumus aristis. |
230 |
Imperium tibi sorte datum. Cum purpura latis ex humeris tibi detracta est, en ipse sacrorum rex fanis prodire novis et mitibus aris instituit, dein delapsum sustollere sertum et flavis regis frameati crinibus ultro |
235 |
addere, post belligero pugnare sacerdos. Ac tempus venit cum formidatus ab alto hic solio gestans elata fronte coronam stellatumque manu gladium stupuere per aulam legati, rapidum reprimebant tempora cursum, |
240 | tamquam retrorsus nutu modo iussa referri «Quid petitis?» dixit: «Quod rex vester petit, ipse obtineo, cives. Hic Caesar, hic imperat. Ite!» Hinc rex sacrificus fasces assumpsit, et arae viderunt tactas facibus splendere secures. [GLI DEI] |
245 |
Hae partes, hae, Roma, tuae, cum fixa sederes in puppi, velles ut nusquam amittere clavum. Te profugi condunt vasto maris aequore vecti, tu profugos certas ingenti tollere navi. Tu sanctum populis iam pridem limen asyli |
250 |
exsulibus; tu mundus item cui semina gentes et patrias glebas et res et sacra suosque crediderunt manes; tu dis fugientibus ara, demisso quamvis inopique immitior uni. Advectos alii divos in sole colebant |
255 |
taurinoque aras adolebant sanguine pingues; ducebant alii pompas, et tympana palmis plangebant, incendentes ululatibus urbem: illi per flexus atque ambages labyrinthi sub terris ibant taeda ducente deumque |
260 |
ignotum ignoti secreta voce canebant; illis pro templo claraeque altaribus urbis putre sepulcretum; cum caris vita sepultis. Ante arcas phialae sicca robigine tinctae pendebant, tenui pendebant lumine lychni. |
265 |
Testis erat lychnus frustra cum sanguine vitam effluxisse, levem dum somnum mortuus halat. At roseo germen rostro carpebat olivae, et se tollebat referens hinc ore columba; pastor et ipse suos umeros oneraverat agno |
270 |
infirmo, mulctramque manu virgamque gerebat. Crux inerat, dubium crux esset an ancora. Navem iactatam ventis et ruptam fulmine tandem in tuto placidam fundaverat ancora caelo. [LE FAVISSE]Interea quales obscuro vespere nubes |
275 |
diffugiunt ventisque gemunt errantibus actae, daemones implebant caelum noctemque querellis expulsi fanis. Fervebant murmure cellae templorum madidae Capitolinaeque favisae. Nam descendebant deinceps idola deorum |
280 |
multa quidem, cascosque lupos discebat et apros alma Venus, cipposque rudes et inane tigillum dedignabatur nuper deiecta Minerva; vix in pellito Mars se noscebat anhelus Mamurio; donec Consentes ipse secutus |
285 |
tetricus a summa devenit Iuppiter arce. «O caelo quondam terraque Ereboque potentes, iam fuimus. Regno depulsi fugimus ipsi. Sed fas est sperare vicem. Deus ille, novo cui cessimus inviti, profugus, deformis, inops, cui |
290 |
crux solium mala cui vepres sentesque corona...» Quem sic excepit dicentem plura tremendo ore canens vates Carmentis prisca nec ulli nota deo, saeclis quae multis ante sub umbras venisset rugosa situ: «...non decidet umquam! |
295 |
Est dolor humanus! Iam sunt sua templa dolori! Hic immortalis deus est ex omnibus unus». [L’ESECRAZIONE]Deciderant divi: Capitolia sancta manebant,atque impendebat rupes immobilis urbi: quam ferus invasiti ferro vastavit et igni, |
300 |
barbarus, obtrivit cineres gravis ungula: frustra. Postremo macie lentoque absumere leto decrevit, posset cum sternere moenia victor. «Immo» inquit «labefactet hiems et proluat imber, excutiat tellus dedignans motibus ipsa, |
305 |
fulgura disiciant praefractis ictibus urbem: esto sacra Deo: ruat in sua moenia caelum». Sic placitum est: cuncti tota decedere iussi urbe abeunt homines, matres raptantur ab aris et pueri fugiunt et inani flore puellae. |
310 |
Tandem plaustra vias triverunt dura sonantes praedae plena Gothique equites Amalaeque cohortes et victor procul auratis evanuit armis, ac secum extremam meditantia tecta ruinam desertamque almo Romam sub sole reliquit. [IL GRANDE SEPOLCRO] |
315 |
Hinc intra sacros sunt facta silentia muros. Cingebant magnum pomoeria magna scpulcrum. Et tacitam cernens sensim sol occidit afflans tarda luce tholos et proceros obeliscos, deinde diem promens e somno suscitat arto |
320 |
frustra, miraturque aliam quam visit eandem. Nullus in urbe sonus, subitae nisi forte ruinae, vel siquid crepitant vento claudente fenestrae. Clamoso interdum remeantes agmine corvi mirum sollicitant hominum rerumque soporem. |
325 |
Multus Aventino descendit vertice vultur. Exanimae natale novant de nubibus omen. Dein vulpes noctu catulos adducit et ambit templa fori, statuas et grandes cauta columnas. Tum rediere lupae longo post tempore priscae |
330 |
notaque Caesareas quaerebant antra per aedes. Expectare suos expergefacta videntur fana sacerdotes oblitos. Roma iacebat per septem ingenti porrecto corpore montes. Assiduique imbres plectunt rapidaeque procellae |
335 |
defunctamque urit flammanti fulgure caelum.
[IL NOME CELESTE]Ver aderat tempusque aderat natale iacentis.Urbs iam nulla fuit. Tunc auricomis narcissis aureolisque crocis riserunt sola locorum. Diruta puniceo scatuerunt smilace fana. |
340 |
Fontem Iuturnae violaria casta bibebant, atque ex maceriis oriebantur hyacinthi. Romanoque foro silvestris pullulat omnis spina rosa, lapidesque antiquos purpura velat. Nulli conspectos e putri viva sepulcro, |
345 | vere suo, sine fine suos fundebat ad auras flores hoc audit caelestis nomine Flora. [A FLORA]Flora, parens florum, frueris quae vere perenniquaeque per immensas sparsisti semina gentes, Telluri fer opem. Suevit quas fundere fruges, |
350 |
uberius pariat per te Saturnia terra. Quae tenuere boum teneant armenta gregesque, desuetaeque omnem pestem venentur agrorum rursus aves et agros resonent dulcedine laetos. Telluris mammas proles exsugat opimas |
355 |
fortior et latium ducat cum lacte vigorem; omnia quae maria et terras exerceat omnes, naviget et caelum, niveo velut agmine cycni. Neve sinas vastis tua cingi moenia campis et camuris motas uris mugire paludes. |
360 |
Squalentes pagos stipulisque mapalia textis respice, Flora. Casas nonne omnes abstulit ignis primigenus? Nonne humanos ius attigit omnes vindicta? Pecudes infra ipsas respice servos. Redde suum miseris, orbos amplectere vindex, |
365 |
ac sibi, Flora, metat segetes qui sevit, ut olim cum medio in sulco linquebat consul aratrum. Priscae res artis renova, tibi cinge coronam, neve italas illas usquam sine cedere laudes. Sed vireant oleis et vitibus undique colles, |
370 |
grandibus et spicis immensum fluctuet aequor. Tum vim ventorum frangant rapidasque procellas montano vigiles super omni vertice silvae. At Rubico niveos immani corpore tauros miratur, qui rure videns iuga plurima ferri |
375 |
atque unum denis torqueri bubus aratrum, aeratae nondum somnis oblitus Alaudae, Caesaris imperium recolit latiosque triumphos. Non nos imperium, longo non agmine pompas poscimus, immensam modo qui fundavimus aram |
380 |
nos etiam Pacis. Da flores, Flora, quotannis sanguineos (nam sanguineos in flore colores inque verecunda tantum modo virgine laudas; melle, oleo, vino gaudes, non sanguine, Flora), da memores frondes, quibus ara colatur, acanthi. In medio nobis effulgens Pacifer auro est, |
385 |
stant etiam quotquot sublimes sanguine pacem fecerunt patriamque suo, tua, Flora, seges, quae interit et semper longo nova germinat aevo. [IL PRIMO COLLE E I PRIMI PASTORI]Namque aliquid sancti sub terra vivere certum est |
390 |
ipsius in Romae natali monte quadratae. Hunc olim dubias luna crescente per umbras pastores ausi rastro temptare. Silebat gloria iam Romae, iam sacri fana Palati corruerant. Vetus haec late tenet omnia rudus. |
395 |
Plurimus obicitur caespes frondentis acanthi atque oblita sui caecis de stirpibus arbos; et lapidis fragmenta iacent in sentibus albi lapsaque subrident scolymis capitella severis. Instant semiruti muscoso fornice muri |
400 |
herbaque de rimis quatitur vitriaria vento, pendula ut a tuguri sordenti scruta fenestra. Hic pictos in calce deos iam diluit imber, hic male fixa truces scindunt aulaea procellae. Est lapidum scabies, sunt saxa virentia musco, |
405 | sunt putres hederis freti cingentibus arcus. Ignaris haec apparent velut antra gigantum qui iam rixati disiectis undique saxis nunc absint procul atque errent in montibus altis. [IL SEPOLCRO DEL PRIMO EROE]Tum fodiunt antrum praedones. Ecce moventes |
410 |
immanem lapidem, penitus lucere cavernam mirantur, dein effosso procera sepulcro membra viri magno perculsi vulnere pectus. Mirantur positum variatis corpus in armis ignotumque hirta galea caput. Omnia secum |
415 | attulerat praeter gladium, nec balteus auro et crebris fulgens cingebat pectora bullis. Desuper ignoto capiti vigil imminet ignis et priscum flamma non cessat lambere vulnus. Tum Fauni similis circum pallescere caelum |
420 |
et languere simul tenebras et sidera pastor cernit: [LA LAMPADA INESTINGUIBILE]hirundinibus leviter sonuere ruinaesuspensique nigris capitellis ordine nidi. Apparent dumi tremulaeque cacumina silvae et celsae pinus in vertice Pallanteo. |
425 |
Coepit tum pastor traductam lampada luci et matutino trepidam proponere vento, dein bucca sufflare fera, dein mergere fonte: nequiquam, posuitque iterum redditque sepulcro ardentem, tacitumque iterum lapis occulit antrum. |
430 |
Semper ubi splendens pendet tibi, maxime Palla, primitiae tantae laudis tantique laboris, atque agit excubias aeterno lumine Romae. [A ROMA ETERNA]Aeternum spiras, aeternum, Roma, viges. Tupost multas caedes, post longa oblivia rerum |
435 |
et casus tantos surgentesque undique flammas, tu supra cineres formidatasque ruinas altior exsistens omni de morte triumphas; tu populis iuris per te consortibus offers mirandam te nunc in primo flore iuventae, |
440 |
Pallantis similem, tutam fulgentibus armis, accinctam gladio: terrarumque imminet orbi illa ingens cuius gentes de lumine lumen primum accenderunt, quae nobis discutit umbram, Roma potens, vitae potior tua tempore lampas. |
v. 3. De tribus nominibus Romae cfr. Gregorovius I, pag. 458; Graf, Roma nel Medio Evo, I, pag. 13 [Vide etiam quae adnotata sunt ad v. 131 Solitudinis].
v. 7 sq. Cf. Soph. Antig. 781, 785.
v. 15. De Pallantis feretro cf. Verg., Aen. XI, 65: «arbuteis... virgis» et sqq. ad sqq.
v. 112 sqq. De ascia cf. Iac. Boni in Nuova Antologia, 16 aprile 1911, pag. 21.
v. 234. Frameati a framea. Tac. Germ. 6.
v. 278. Favisae locum sic appellabant, in quo erat aqua inclusa circa templa. Sunt autem, qui putant, favisas esse in Capitolio collis cisternisque similes, ubi reponi erant solita ea, quae in templo vetustate erant facta inutilia. Fest. p. 62 Th.
v. 303 sqq. De Roma deserta cf. Gregorovius I, pag. 306, 309.
v. 409 sqq. De Pallantis sepulcro cf. Wilh. Malmesburgehsis (Migne, CLXXIX, pag. 1191), 357.