PAEDAGOGIUM |
Forte Palatinae pueris ludentibus aedes fervebant. Princeps aberat Pius urbe Severus cum tandem muro Pictos arceret et armis. Multus at ipsius procul in penetralibus aulae | |
5 |
obses alebatur deductosque undique Romam libera servabat teneros custodia reges. Litterulas ibi discebant ferulamque piumque Vergilium, et nitidae nudabant membra palaestrae: et nucibus locus et discis, et tempus erat, cum |
10 |
iret in occiduos radio trochus incitus orbes. Obliti patriae, nebulis seu fumida late sive oriente ferax illis sub sole iacebat, ludebant pueri: follem mittebat Hiberus, excipiebat Arabs; nucibus quae struxerat Afer, |
15 |
collabebantur iactu castella Britanni. Hinc iocus et parvae magno cum murmure rixae. Ut cum deiectus subitis de nubibus imber diversas oppressit aves et adegit in unum: omnigenae coeunt in densum frondibus hortum |
20 |
aut nemus impluvii, et tacitae, dum detonet, una sub foliis latitant, ubi nescit passer alaudam iuxta tendentem necnon acalanthida parus: vix autem coepit per destillantia circum omnia ramorum splendescere versicolor sol, |
25 |
altera iam plaudit, iam pipilat altera, mussant, pileolum de fronde rubens haec exserit, atrum illa galericulum, dein ludunt, en micat alis omne nemus variisque sonant concentibus aedes. «Heus tu (crine nigrum rutilus puer ipse capillo |
30 |
increpitat puerum) Syre vel Chaldaee vel...» «Est mi nomen Alexameno». «Curto succede trigoni tertius». «Hos immo versus ediscere malim TU REGERE IMPERIO, qui mox proferre iubebor». Constitit in verbo cum iam secretus abiret |
35 |
multiplici rapta membrana. «Linque libellum hunc sordescentem tineis atque excipe nostram rite pilam». «Tiro, Karei, prorsus in isto sum lusu». «LUSUS, sapiens ait ille, MAGISTER OPTIMUS». «USUS id est, teneo si verba monentis». |
40 |
Ambo riserunt: hic lenius, omnia quippe discolor et faciem vocemque et membra sodali, exilis glaucaque genas suffusus oliva. Qui tunc arridens: «Alias colludere certem: nunc sine: nam crebro stomachatur grammaticus, quod |
45 |
in latiis verbis tamquam peregrinus oberrem». «Nonne loqui graece, velut est qui cretus Athenis, me iubet Oceani maris ipso in litore natum? At lavet Aethiopes putidus sine graeculus. Adsis». «Ignosces mihi tu: cupio voluisse videri». |
50 |
«Quid? Nonne in graecis peccamus vocibus ipsi saepius ac iam tu, puer ambitiose, latinis?» «Non ita, pace tua: quin me sic corripit, ut iam me pigeat dare verba seni». «Palparis asello, ne feriat». «Non sic, qui possit iure, vocat nos |
55 |
praeceptor». «Tortor potius sine fraude vocandus». «Quin pius est». «Si te mala crux iuvat, utere porro». «Quid loqueris?» «Sunt quos et crux delectat». «Ain tu?» «Restat ut et turpem pecudem venereris, ut isti fossores, panem qui mixtum sanguine rodunt. |
60 |
Nam quid secedis? quid muttis usque? quid arces et fugis aequales? utne, hoc sed credere nolo ridiculo cuidam, dicas sua carmina Christo?» Inde pilam versans dextra laevaque «Quid?» inquit: «ludis?» Alexamenos nihil his respondet, at oris |
65 |
iam velox aquilum lambebat fiamma colorem: iamque hiat et resilit. Madefiunt lumina fletu: obvertit faciem. Tum quam Kareius habebat in manibus, libravit agens multaque pilam vi impegit puero: subitoque exarsit in iram |
70 |
laesus Alexamenos: qui Gallum mole valentem assultu petit, e viridi velut exsilit ulva Euphratis patrii subtili corpore pardus. Inceptam saeva sed pugnam voce diremit obvius et ferula custos, Gallumque rebellem |
75 |
arripuit, sanctum puerum qui laeserat ultro, atque in contiguum foribus conclave reclusis, impulit increpitans obluctantemque coegit. Hic pugnoque fores terramque diu pede tundit, et lacerare genas et rufum scindere crinem |
80 |
pergit, et absenti dirus modo multa minatur vociferans, modo submissim suspirat inultus, alteriusque odio se rursum plectit et odit: donec inexpleto singultu pectora ducens in graphio tacitus, quod ibi pede presserat, haeret. |
85 |
En graphium rapit, en paries inscribitur asper. Crux oritur duplici de muri vulnere: corpus humanum cubitis suffigitur in cruce late explicitis, transversa pedes at linea fulcit. Tum fixi est hominis cervix asinina caputque |
90 |
auritum. Iam non scribentis lumina turgent. Dein facit adstantem pecudique in stipite fixae oscula praebentem puerum seu thura sinistra. Iam non singultit Kareius. «Quis neget» inquit «hunc ipsum puerum purum putumque videri? |
95 |
Sed ne quis dubitet, iuvat ipsum scalpere nomen. Utar, ut in graeco, graecis verbisque notisque. Non, licet exciderit, mendum venabitur auceps hic unum quodvis». Tunc tristi nube solutus scribit ΑΛΕΞΑΜΕΝΟϹ ϹΕΒΕΤΕ ΘΕΟΝ, et sibi plaudit. |
100 |
At vergente die, cum longius omne sonaret murmur, et ipse magis solum sentiret in umbris se puer, en abeunt quae riserat omnia quaeque fleverat, ira cadit, linquunt mala gaudia mentem. Quidquid erat nuper, nihil est: effluxit: at adsunt |
105 |
quae procul atque olim, nec iam reditura, fuerunt. It iussus cubitum. Notos torus excipit artus. Emicat extremum lychnus. Vix ordine vidit incertos circum tenebris et nocte grabatos. Obruerat pridem consortia corpora somnus, |
110 |
et levis implebat puerorum spiritus aulam. Ipsi nulla quies, et menti multa recurrunt. O pater! o genetrix! o nigra consita quercu tellus et sparsum cani maris aequor alutis! Omne ibi permissum, nisi quod pater ipse vetaret: |
115 |
verbera quae, mater, nolles avertere, nulla. Quos ubi nunc putet esse? quid omnia vivere passos? aut quibus in latebris aut qua tellure sepultos? Nil praeter maerere datur, modo corde tenus: nil tam multos prodest socios habuisse doloris. |
120 |
Dum vigil haec secum meditatur, forte sodalem sensit adhuc alium prope se vigilare, moveri. Auscultat. Lecto sensim delabitur ille, tangit humum genibus, tenebris si credere par est. Noscit Alexamenon Kareius. «Quid dolet?» inquit |
125 |
«quemve deum videt in tenebris? quid poscit et orat?» «O PATER» ille infit tenui proferre susurro «QUI CAELOS HABITAS». Nox cetera sorbet, et aurem confuso feriunt intentam murmure verba. Tandem Kareius soppressa voce: «Mihi tu |
130 |
ignoscas, precor». Attonitus respondet: «Et ipse, Karei, vigilas?» «Frustra dormire laboro». «Hoc, ignosce, mea tibi culpa contigit». «Immo ultro ego te laesi». «Debebam ferre sodalem atque aliquam misero veniam dare. Num dabit alter, |
135 |
si mihi tu, frater, tibi si miser ipse negaro? Cura tibi sensus ipsis in lusibus angit tristior». «En unquam patriam dulcemque revisam matrem? Nam carum despero posse parentem. Ex quo sum miser heu nimis et nimis improbus idem». |
140 |
Haec fatus lacrimas fundit Kareius, et umbram praetentat, dextram dextrae iuncturus amicam. Surgit Alexamenos maestoque dat oscula maestus, et gaudent lacrimis socioque dolore fruuntur. Circumstat nox alta silens tenebraeque soporae. |
145 |
Interdum sonat in somnis hinc fletus et illinc alterius balbis subito querimonia verbis. Kareius «Cur» inquit «ego te saepius ira excrucior?» «Frater, quia sum minus ipse miser te» inquit Alexamenos. «Quid? tu non exul item? non |
150 |
orbus item patre, matre pia? non solus et exspes? Aut tibi compertum est aliqui superesse parentes?» «Compertum nihil est». «Ergo?» «Sed mater eunti constituit mihi fida locum quo visere rursus complectique iterum decreto tempore possem». |
155 |
«Quemne locum?» «Caelum». «Quis erit tibi dux?» «Deus». «Illen a quo poscebas aliquid modo, nec mihi prorsus nec tibi conspectus?» «Videt ambos ille». «Putemne Theutaten quandoque ducem per opaca viarum affore?» «Quin Deus hoc Deus uno nomine nobis». |
160 |
«Morte quidem potior?» «Iam desiit esse sui mors: servit, et ipsa domum nos quandocumque reducet»., «Cur haec ore diu pressisti magna, sodalis?» «Extremum complexa tenens in litore mater abiurare nihil, nihil ultro prodere iussit». |
165 |
«Nescioquae misero solatia maesta dedisti. Nunc somnum capiam. Nemo mihi carior est te. Obdormi». «Frater, tranquilla in pace quiescas». Coepit uterque puer placide dormire: diuque conticuere: levi cum Gallus voce: «Quid» inquit |
170 |
«saepe vocas fratrem ?» «Deus est pater omnibus unus». «Qui caelos habitat Deus?» «Et quo rege resurgas et vivas demum». «Et liceat mihi visere matrem». Praetor Alexamenon, pueris adstantibus, ad se mane vocat. «Sapiens» inquit «frugique videris |
175 |
esse puer, quamquam scimus rumore vago te iampridem laedi. Rumor percrebuit: ipse nunc paries loquitur. Te rodunt, optime, Christo addictum, pecudique pium dare thura». «Quid» inquit «cum pecude est commune pio?» «Neque cum cruce, opinor. |
180 |
Crux linquenda malis latronibus et fugitivis illa. Crucem corvi venerentur iure. Tacesne? Sed ne plura, puer, domino nostroque tuoque cognomen scis esse Pio nomenque Severo. Iam Christo maledic». «Benedico». «Pessime, legem |
185 |
nosti». «Lex Christus, dominus Deus est mihi». «Castis a pueris discede. Veni. Mihi salvus erit grex. Decedas cum peste tua dum pestifer unus». «Falleris: ecce alium» exclamat Kareius, et offert se fratri, iunctaque manu comitatur euntem. |