Fanum Vacunae

Satura

Ruri tota novo domino vigilata fere nox.

Namque aures vacuas tandem clamoribus urbis

implebant acri grylli stridore sabelli.

Vix dum conivet: cecinerunt undique galli.

I

Gallicinium

5 Hic hic, heri qui vesperi greges quoque

nostros stupebas inscius,

hic non, Horati, te tuis de somniis

ad vaniora trudimus,

nec nuntiamus seduli lucem novam

10 a mane perdendam tibi.

Hic nosmetipsos excitamus invicem,

postquam ter alis plaudimus,

solemque clausis pollicemur feminis

vagumque per sulcos iter.

15 Tu cui domi est far, hordeum, magnum penus,

hic, here, quiesce quamlibet.

Dein septis galli deinceps in chortibus omnes

conticuere: fluunt animi, mens labitur ipsa

se quaerens, obeunt sublustrem somnia somnum.

20 Mox obnitentem Flaccum quoque languidus aufert

somnus. Iam nec ubi est, valet amplius esse, nec idem.

II

Reditus domum

Est in paterna parvulus domo puer:

frondiferoque iugo sublime Voltur eminet,

et silva raucis ingemit palumbibus,

25 undique myrtus olet rubetque bacis arbutus,

et bandusini fontis obstrepunt aquae:

omnia sed madidis aspectat oculis inquies.

Nam matris ille neutiquam vultum videt,

immemorabiliter imaginem dulcem sequens.

30 Conspecta numquam mater infanti, nec est

obvia nunc reduci nec dicit in somnis, Ave!

Dum vero notos per lucos immemor errat,

praetereunt segnes momento temporis anni,

vanescunt patrii subter caligine montes,

35 audacem nuda tenet illum Roma iuventa.

III

Canes

Quem circumveniunt pallentes undique formae,

turba balatronum, nebulonum,

mimae, latrones, lenones, scorta, cinaedi,

et Furiae procul exululantes.

40 Canidia hinc atris sibi rodens dentibus ungues,

torva tuens hinc Mena minatur.

Improbus insequitur lunam latratus euntem

per secura silentia caeli:

sunt autem critici, qui putida carmina Maevi

45 Vergilio praeponere certant.

At veros latrare canes ita nescius audit,

qui matutinum propriis a sepibus acres

obtrectent sonitumque pedum ravumque susurrum.

Nec dilucescit, sed pauper forte viator

50 pergit iter linquens madefactum rore cubile.

Tu procul hinc dulcis pudibundo, Quinte, poetae

occurris, balbeque audis sed dulce loquentem.

Cui sic respondes: rubor illum tinguit agrestis.

IV

Ad Vergilium

Qui sulco placidi sub divo natus aratri es,

55 ut laeta frumenti seges, voce favente boum,

sunt tibi propter aquas agiles rectaeque sorores,

Padi paterni populi, lusciniisque sonant.

Lusciniae cunctas celebrant, magis omnibus unam,

tuam gemellam, quo die nasceris ipse, satam.

60 Suaserunt puero tibi blandos murmure somnos

apes paternae, dum graves melle domum repetunt.

Posthabito fructu, contentus flore poeta

tu contubernales apes moribus ecce refers:

quae linquunt florem non ullo stamine laeso,

65 nec ulla ne minima quidem ruga plicat folium.

Quod flori super est, id api satis est, satis autem

ad id creandum quo nihil dulcius est homini.

Praediolum vates et amoenis hortulus umbris

detinet: et flores una mirantur et herbas,

70 lilia narcissosque et caeruleos hyacinthos

et sepem saevam spinis comemque corymbis.

Singula sed Flaccus dum spectat, torpor inertem

occupat, et bombus teretes circumstrepit aures.

Laxantur molles, apibus pascentibus, artus.

75 Somniat ille levi permulsus murmure somnum.

V

Conticinium

Strix repetit nunc cana cavum, nunc noctua rimam,

gryllique sub terris latent.

Iam nec eunt aurae nec inhorrens palpitat arbos,

silentioque ros cadit,

80 stellaeque invitos oculos, una, altera, plures,

iam condidere palpebris...

Dormitat, nec apum strepitus fuit ille, sed una

mussabat circa transennam musca fenestrae,

saeva canens et saepe cadens. Dein crescere murmur,

85 et tremuli litui fractarumque aera tubarum

obstrepere. At tellus equitum peditumque tumultu

mota tonat. Iam Vergilius dilapsus in auras

est nusquam. Stertit submisse Flaccus et idem

flectit equum magnaque edicit voce tribunus

90 ut pilis infesta cohors procurrat in hostes:

aspera vox aegre scabris e faucibus exit.

Tandem verba sonant, sed coepto prorsus aberrant.

VI

Bellum civile

Venerunt hinc inde duae super arma volantes

utrosque, dum siletur, inter ordines

95 eia! aquilae latis alis et ab aethere terram

micare subter aere fulgidam vident:

alteraque alterius subito petit unguibus ungues,

sonorque caedis arduus ruit ferae.

Circum signa volant avulsae corpore plumae,

100 et ante tempus arma sanguis inquinat.

O aquilae quibus est romana nidus in arce

et una mater, altitudinis sequax,

o aquilae ex auro, rigido quas aere cohortes

tuentur usque fortibusque cordibus,

105 quid paribus pugnare pares prorumpitis? unde

agenda praeda? quemne et unde pellitis,

o cives, hostem? Cives, cum finibus istis

colonus arva dimovens ligonibus,

non nisi consimiles galeas invenerit atque

110 ubique pila, pila utrimque foderit,

Romanos ipsi Caelo pugnasse putabit

et hic perisse contremescet impios.

At quae non contra Caelum, quae bella piorum

piisve non abominanda matribus?

115 Quae sub sole putant tot parvos esse Quirites

quot ista nutrit alma terra parvulos:

tam sunt inter se similes tamque omnium egeni,

parique iure dulce pectus appetunt!

Miramur qui quaeque suos dignoscere possit

120 amantiusque tollere usque ad osculum.

Quid? Nonne innumeros inter, quibus est color idem,

figura, forma, pluma, cantus, omnia,

conferta propriam discernit in arbore prolem

suosque quaeque passeres avis fovet?

VII

Ante lucem

125 Aves ab imis exserunt alis caput

et alterum repente ponunt crusculum,

nam voce tenue tinnula signum dedit

crista decoram parva cassidem gerens

alauda: quod vix crepuit illinc classicum

130 telluris umbras inter et clarum polum,

hic omnis arbos intremit nutat fremit.

Cecinit avicula, terraque expergiscitur.

Verum susurrus hactenus pressi sonant,

rerumque circum lenis oscitatio.

135 Pelluntur absque cardinum tritu fores,

patent fenestrae molliter ceu palpebrae,

aurae queruntur, dulce aquae singultiunt.

Silvas per omnes sibilus sonat levis,

st! hinc et illinc mussitant tristes aves,

140 aegre ferentes antelucanam tubam.

At iam fenestras stridulae circumvolant

luteis relictis nidulis hirundines,

iamque hospitale turba diversorium

passerculorum miscet ulmum cantibus.

145 Tunc excitatur immemor Quintus sui.

Calcare nubes sibi videtur et vias

sublimis urbis a cuculis conditae.

Late canentes audit omnes oscines,

turdos, palumbes, vitiparras, turtures,

150 paros, iynges, galbulas, erithaeos,

parvumque, qui nec est usquam nec usquam abest,

cui tot solia sunt quot folia sunt, regulum.

Novos poeta carminum modos stupet.

VIII

Diluculum

O sol e roseis nubibus eminens,

155 hesterni similis solis, ut amplius

ovum quod parimus discrepet alteri

quod nidi teneris in stipulis tepet,

hinc te nempe procul nox superincubans

alis magna nigris fovit et abdidit,

160 nunc nubem tenui cortice candidam,

distinctam maculis dividis aureis,

atque excluderis. O! pulcher et aliger,

signatam madidis scande viam rosis

Exi! Longa via est, est labor improbus,

165 qualis nos humiles terreat alites.

At te gratia, te gloria, te favor

terrae prosequitur, cui bene feceris,

quamvis lucifugae vespere laedere

te tristi soleant carmine noctuae.

170 Pulcher sol, age tu, si quid agis. Nihil,

qui mox te maneat terminus, attinet.

Dilapsis similis, nasceris, occides.

Scimus: tum foliis nos quoque condimur.

Tum nobis abeunt omnia cum die,

175 sed rivus sonitu perpetuo fluit.

Iam nullae sumus: ecce, omnia, suavius

luce ipsa, recreat lusciniae melos.

Sol oritur, sparguntur aves. Sua pabula quaerunt,

hae bacas, hae vermiculos, hae semina, passim.

180 Vescuntur, rixantur, amant, saliunt huc illuc,

extremo pandunt alas: tum quicquid agebant,

aerio faciles plausu cantuque coronant.

At toto Quintus pedetemtim rure vagatur

et primas auras adducto pectore sorbet,

185 et stupet ad ventum tremulas cum murmure frondes

guttasque impressas ingentis imagine solis.

Miratur iam visa novus, tum visa quidem, cum

degeret ipse alius: terra caeloque potitur.

Quicquid miratur, proprium facit ac sibi ponit,

190 dulcibus allectum verbis et carmine vinctum.

IX

Rus

Rus, ave et salve! Mala longa vitae

delet, o tellus, brevis hora. Tutus

negligo iamnunc procul adsonantes

naufragus undas.

195 O tori strati foliis et altae

frondibus textum tremulis lacunar

arboris! Nonne hi redolent magis quam

balsama flores?

Tu mihi tantum precor, alma, vati,

200 te frui, dones: hilarosque soles

et leves noctes et aquas salubres

affer et umbras.

Tu cibi quod sit satis, ipsa dones

pingue cum pomis olus: ipsa et ipsas

205 ex tua creta, quibus haec ferantur

dona, patellas.

En rauca ductus patientis voce bubulci

sedato pede planitiem petit, exiguas quae

exhalat nebulas et humum redolet proscissam.

210 Cernit ibi fulva succinctum pelle bubulcum

innixum buri, vaccis et voce minantem,

non stimulo. Vitulis quos gestant, parcit arator.

At stivam premit et virgam quatit, hiscit et urget,

conspecto domino: sequitur qui lippus aratrum

215 et vaccas oculis et aratorem meditans et

intra se canit. Interior, vel corde sub

ipso, tamquam anima leni resonat lyra mota canenti.

X

Instrumentum rusticum

Sic te magna beet parens,

sic donis cumulet terra memor suis,

220 ut tu fidus aras, amas,

arentemque rigas ct saturas macram.

Quin ipse in stabulis, tibi

qui possent operam reddere mutuam,

fecisti a vitulis boves,

225 fraternum dociles ferre simul iugum.

Quin idem e tilia iugum

molli, quod minime colla premat, dolas,

ut iam providus ilicem

in burim validam vomere flexeras.

230 Quod polles opibus tuis

nec spectas alios indigus, imperas,

et sumpto baculo, licet

albos pone boves sceptriger ambules.

At retrocedens dum iuxta transit aratrum,

235 vatem cum gemitu vaccae circumspiciunt et

humenti nebula calidis e naribus adflant:

vomis stridet: ait visu, non ore, bubulcus:

"Instrumenta sumus ruris tua: nil nisi vox est

inter me camurasque boves et robur aratri".

240 Vox vero tenuis non est audita poetae.

Quo tenuis singultus aquae vocat, ille per ulvas

et glaucas, agitans aliud, descendere cannas

pergit ad ignotum rivum. Mox lucis et umbrae

alternis varius vicibus Digentia vati

245 apparet resonatque suo. Solaeque sub alnis

aut in arundinibus rivum per saxa loquacem

cyaneae auscultant merulae, deserta colentes,

lusciniaeque, diu tacitae: tum reddere tentant,

dein tereti querulas imitantur gutture voces.

250 Tuque sedens ad aquas carmen meditaris, Horati.

XI

Digentia

Me quoque, rive, doce, perlucide qui nigris sub umbris

hinc semper is, hic semper es, perennis.

O utinam, similis plane tibi, laberer, manerem!

et unda frondes ferret atque flores,

255 non vocem, non hoc murmur leve, quod viator edo,

non quae mei pars maior est et omni,

non cantum, quem, rive fugax, canis, ut cano fatigans

ad saxa fluctus labilemque vitam.

Haec meditans ripas adverso flumine Flaccus

260 scandebat, cum iam staret magis ardua rupes

et sensim rivus breviori curreret alveo.

Ad rivi tandem molli cunabula musco

strata venit, gemitumque audit balbamque querelam

antro exsistentis tremulique sub ilice fontis.

265 Adspicit et patriam nymphae reminiscitur urnam.

XII

Bandusia

Te quocumque vocant nomine rustici,

iamnunc Bandusiae fons eris, et tuas

undas Appula puras

pura fundat ab amphora,

270 quae dempsit puero nympha sitim mihi,

quae longis tenuit garrula fabulis

aurem: quas utinam nunc

ex te grandior audiam!

Dic montes patrios, dic tenues lares,

275 oro, dic ioca, dic seria, quot diu

nobis abdita, mixtum

nunc risum lacrimis cient:

quot percepta semel corde pio, memor

dicam digna piis cordibus. Hauriam

280 sic ex fonte canorae

vates rite puertiae!

Sic secum puraque manus lavit aridus unda

Bandusiae venisque cavas salientibus ambas

subicit et bibit. Hinc clivoso tramite montem

285 ascendit. Subito quae ducat semita nulla est.

Nulla videt late culti vestigia ruris,

solaque circumstant vatem fruticeta vagantem:

in numerum qui cogitat et tacito canit ore.

XIII

Tesqua

Haec quae scurra tener tesqua vocaverit

290 solis hirta quidem vepribus et rubis,

non tu despicies difficilis nimis,

vates ore tenus pius:

qui iam non modo non his quereris rubos

et vepres salebris surgere, sed magis,

295 quod saevis etiam sentibus exeant

bacae puniceae, stupes.

Haec haec pruna tibi cornaque porrigit

Paupertas proprio comis ab hortulo.

Grata sume manu: vescere: forsitan

300 quamvis acria te iuvent.

Hos vulgus frutices corripiat licet

sentesque illepida voce vocet canis.

Late suavis odor spargitur. Hi canis

sentes progenerant rosam.

305 In lucum sensim crescit nemus: undique fagi

exsurgunt: ilex et quercus multa minatur

densaque germinibus circum viret arbutus imis.

« Hoc erat in votis » inquit: « paulum quoque silvae ».

XIV

Silva

Te conseverunt iacientes semina casu

310 sub rerum primordia venti,

silva vetus, quae cum ventis de tempore lapso

longa diem noctemque susurras.

Tu formas bipedum vidisti forte ferarum

repere subter, et arbuta passim

315 carpere de ramis et humi sibi sumere glandes,

iam pastum venientibus apris.

ilicis ad stirpem dare nuda

membra solo foliis et frondibus involventes,

320 dum tenebras lupus olfacit atras.

Da mihi nunc isdem recubanti, silva, sub umbris

carmina quae soleo meditari,

quae genus humanum faciant humanius, usque

dum brutum sibi dempserit omne.

325 Tum sic adfari mons ipse Lucretilis ipsum

aurarum dulci strepitu silvaeque poetam.

XV

Lucretilis

Sentibus hirtus, idem

mollis et musco tenero, nunc querulis cicadis

tinnulus aut canoris

330 per nigros lucos avibus, nunc tonitru tremendus,

mons ego forma vitae

sum tuae quaedam: veteris qui similis Chimaerae

nunc velut unus haedus

vagio, nunc exululo trux velut una totus

335 belua. Vere pictos

do novo flores, adimo cum gravis urget aestus:

singula sed relinquo,

tuta iam lactis foliis, pendula poma ramis.

Horrida deinde nudum

340 me tegit nix et glacies, omniaque algor aevi

eripit, et videri.

Tunc aquas dulci vitreas Bandusiae reservo.

Interea veteri repens per saxa ruinae

offendit Quintus. Metopae fractaeque columnae

345 zoophorique et signa iacent deformia muscoque

inlita qua densis exstant occulta sub herbis.

Stat paries aliquis. Priscae vestigia cellae

conlapsumque licet visu deprendere fanum.

Maceriam scandunt hederae, rubus occupat, ut si

350 adflictis omnes aditus difendere rebus

adspectusque velint. Virides in sole lacertae

per scabros reptant molli vibramine muros.

Tum fano vates languens aestuque viaque

succedit, paulumque sedens respirat in umbra.

XVI

Fanum putre

355 Quis te deorum, quae dea, dirutum

fanum, tenebat, cum medium sacris

stares in umbris grande luci,

teque pii colerent tribules?

Qui tum tribules? quod genus et quibus

360 sermone, cultu, moribus et modis?

iurisne cultores an armis

omne nefas simul adrogantes?

Abscondit unum cuncta silentium.

Delevit aetas cum populo deum.

365 Fanum ruinam fecit. Ipsam

mox humus obruerit ruinam.

Hic saepe casus, hic mediter vices

et vana rerum conscius, hic deo

converser ignoto, vaganti

370 per populos inopique templi.

Dein secum tacitus, respectans rudera, pergit.

XVII

Finis rerum

Heu tempus veniet cum domitum pulvere corruat

templum sole nitens et tremulis sideribus, neque

iam sit quid videat quis neque iam qui videat, neque

375 iam mundus solium sustineat quo sedeat deus:

unus qui vacuo tunc spatio permeet undique,

seque ipso omne quod est, compleat, atque ipse sit omnia

unus. Quid tua tum carmina, quid tum tuus hic labor,

et spes et metus, haec gaudia, tot sollicitudines?

380 Versibus at tenuis foliorum intervenir horror

cautorumque pedum sonitus levis. Ecce viri seu

simioli potius patulae sub fornice nares

velato limbis hederae brevibusque corymbis

apparent limique oculi. Quem respicit et « Quo,

385 Quintipor, exagitas? » inquit Quintus: « quid opus te

circumagi? » « Nempe ut visam, si dicere par est,

rura tibi tua, nempe ut opus tibi vilicus omne

curem, circumagor. Vin me convertire rursus

in mediastinum? » « Iam tu contemnis agellum,

390 optabas nuper ». « Tenuit spes rure vacandi

me quoque, qui... » « Quid? Nonne vacas? » « En illa Vacuna »

Indicat et fanum circum se putre. « Vacuna! »

Et silet in dicto, nam secum cetera volvit.

XVIII

Vacuna

Otium rogat sedens

395 tuis viator aedibus, Vacuna:

tuque sub tholo quatis

sursumque tollis lanceam trementem.

« Diva sum ferox » ais,

« decepte voce nominisque forma!

400 Vita vis, homo, est: abi:

nunc militandum: mortuus vacabis! »

Et pede dimotis saxis et sentibus ipsam

ingreditur cellam: stat rite et numen adorat.

XIX

Virtus

Ubi in hostes abiturus prece te sollicitabat,

405 dea, miles, venit et te pius ambit Quiris: adsto

tibi, Virtus, ego vates.

Decet hoc te putre fanum, decet asper rubus, et me,

dea, non dedecet: ex his ego muris mihi fractis

hederas praemia carpam.

410 Sic hederam carpit. Tacitum canit ultima carmen

tunc lyra vicenis resonans sub pectine chordis.

XX

Hedera

Nulla, si sapiam, magis ista tempora cingi

fronde poeta velim,

quam sine fraude metam licet et qua se abstinet omnis

415 turba caretque libens.

Tu nudos vestis muros, tu pulla ruinas

atque sepulcra memor.

Abscondis sane, sed item complecteris, ornas

palmitibusque foves...

420 Hic hederas ubi, Quinte, manu te cernit habentem,

« Fert ager hic hederam, non » inquit vilicus « uvam ».


Omnia Horati metra in hac satura eodem ordine occurrunt quo in eius libris aut primum aut semel leguntur: Epod. 1, 11, 12, 13, 14, 16, 17; Carm. I: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 11; II: 18; III: 12; IV: 7. [Torna al testo ]