FANUM VACUNAE
| |
| Ruri tota novo domino vigilata fere nox. Namque aures vacuas tandem clamoribus urbis implebant acri grylli stridore sabelli. Vix dum conivet: cecinerunt undique galli. IGALLICINIUM | |
| 5 |
Hic hic, heri qui vesperi greges quoque nostros stupebas inscius, hic non, Horati, te tuis de somniis ad vaniora trudimus, nec nuntiamus seduli lucem novam |
| 10 |
a mane perdendam tibi. Hic nosmetipsos excitamus invicem, postquam ter alis plaudimus, solemque clausis pollicemur feminis vagumque per sulcos iter. |
| 15 |
Tu cui domi est far, hordeum, magnum penus, hic, here, quiesce quamlibet. Dein septis galli deinceps in chortibus omnes conticuere: fluunt animi, mens labitur ipsa se quaerens, obeunt sublustrem somnia somnum. |
| 20 |
Mox obnitentem Flaccum quoque languidus aufert somnus. Iam nec ubi est, valet amplius esse, nec idem. IIREDITUS DOMUMEst in paterna parvulus domo puer:frondiferoque iugo sublime Voltur eminet, et silva raucis ingemit palumbibus, |
| 25 |
undique myrtus olet rubetque bacis arbutus, et bandusini fontis obstrepunt aquae: omnia sed madidis aspectat oculis inquies. Nam matris ille neutiquam vultum videt, immemorabiliter imaginem dulcem sequens. |
| 30 |
Conspecta numquam mater infanti, nec est obvia nunc reduci nec dicit in somnis, Ave! Dum vero notos per lucos immemor errat, praetereunt segnes momento temporis anni, vanescunt patrii subter caligine montes, |
| 35 |
audacem nuda tenet illum Roma iuventa.
IIICANESQuem circumveniunt pallentes undique formae,turba balatronum, nebulonum, mimae, latrones, lenones, scorta, cinaedi, et Furiae procul exululantes. |
| 40 |
Canidia hinc atris sibi rodens dentibus ungues, torva tuens hinc Mena minatur. Improbus insequitur lunam latratus euntem per secura silentia caeli: sunt autem critici, qui putida carmina Maevi |
| 45 |
Vergilio praeponere certant. At veros latrare canes ita nescius audit, qui matutinum propriis a sepibus acres obtrectent sonitumque pedum ravumque susurrum. Nec dilucescit, sed pauper forte viator |
| 50 |
pergit iter linquens madefactum rore cubile. Tu procul hinc dulcis pudibundo, Quinte, poetae occurris, balbeque audis sed dulce loquentem. Cui sic respondes: rubor illum tinguit agrestis. IVAD VERGILIUMQui sulco placidi sub divo natus aratri es, |
| 55 |
ut laeta frumenti seges, voce favente boum, sunt tibi propter aquas agiles rectaeque sorores, Padi paterni populi, lusciniisque sonant. Lusciniae cunctas celebrant, magis omnibus unam, tuam gemellam, quo die nasceris ipse, satam. |
| 60 |
Suaserunt puero tibi blandos murmure somnos apes paternae, dum graves melle domum repetunt. Posthabito fructu, contentus flore poeta tu contubernales apes moribus ecce refers: quae linquunt florem non ullo stamine laeso, |
| 65 |
nec ulla ne minima quidem ruga plicat folium. Quod flori super est, id api satis est, satis autem ad id creandum quo nihil dulcius est homini. Praediolum vates et amoenis hortulus umbris detinet: et flores una mirantur et herbas, |
| 70 |
lilia narcissosque et caeruleos hyacinthos et sepem saevam spinis comemque corymbis. Singula sed Flaccus dum spectat, torpor inertem occupat, et bombus teretes circumstrepit aures. Laxantur molles, apibus pascentibus, artus. |
| 75 |
Somniat ille levi permulsus murmure somnum.
VCONTICINIUMStrix repetit nunc cana cavum, nunc noctua rimam,gryllique sub terris latent. Iam nec eunt aurae nec inhorrens palpitat arbos, silentioque ros cadit, |
| 80 |
stellaeque invitos oculos, una, altera, plures, iam condidere palpebris... Dormitat, nec apum strepitus fuit ille, sed una mussabat circa transennam musca fenestrae, saeva canens et saepe cadens. Dein crescere murmur, |
| 85 |
et tremuli litui fractarumque aera tubarum obstrepere. At tellus equitum peditumque tumultu mota tonat. Iam Vergilius dilapsus in auras est nusquam. Stertit submisse Flaccus et idem flectit equum magnaque edicit voce tribunus |
| 90 |
ut pilis infesta cohors procurrat in hostes: aspera vox aegre scabris e faucibus exit. Tandem verba sonant, sed coepto prorsus aberrant. VIBELLUM CIVILEVenerunt hinc inde duae super arma volantesutrosque, dum siletur, inter ordines |
| 95 |
eia! aquilae latis alis et ab aethere terram micare subter aere fulgidam vident: alteraque alterius subito petit unguibus ungues, sonorque caedis arduus ruit ferae. Circum signa volant avulsae corpore plumae, |
| 100 |
et ante tempus arma sanguis inquinat. O aquilae quibus est romana nidus in arce et una mater, altitudinis sequax, o aquilae ex auro, rigido quas aere cohortes tuentur usque fortibusque cordibus, |
| 105 |
quid paribus pugnare pares prorumpitis? unde agenda praeda? quemne et unde pellitis, o cives, hostem? Cives, cum finibus istis colonus arva dimovens ligonibus, non nisi consimiles galeas invenerit atque |
| 110 |
ubique pila, pila utrimque foderit, Romanos ipsi Caelo pugnasse putabit et hic perisse contremescet impios. At quae non contra Caelum, quae bella piorum piisve non abominanda matribus? |
| 115 |
Quae sub sole putant tot parvos esse Quirites quot ista nutrit alma terra parvulos: tam sunt inter se similes tamque omnium egeni, parique iure dulce pectus appetunt! Miramur qui quaeque suos dignoscere possit |
| 120 |
amantiusque tollere usque ad osculum. Quid? Nonne innumeros inter, quibus est color idem, figura, forma, pluma, cantus, omnia, conferta propriam discernit in arbore prolem suosque quaeque passeres avis fovet? VIIANTE LUCEM |
| 125 |
Aves ab imis exserunt alis caput et alterum repente ponunt crusculum, nam voce tenue tinnula signum dedit crista decoram parva cassidem gerens alauda: quod vix crepuit illinc classicum |
| 130 |
telluris umbras inter et clarum polum, hic omnis arbos intremit nutat fremit. Cecinit avicula, terraque expergiscitur. Verum susurrus hactenus pressi sonant, rerumque circum lenis oscitatio. |
| 135 |
Pelluntur absque cardinum tritu fores, patent fenestrae molliter ceu palpebrae, aurae queruntur, dulce aquae singultiunt. Silvas per omnes sibilus sonat levis, st! hinc et illinc mussitant tristes aves, |
| 140 |
aegre ferentes antelucanam tubam. At iam fenestras stridulae circumvolant luteis relictis nidulis hirundines, iamque hospitale turba diversorium passerculorum miscet ulmum cantibus. |
| 145 |
Tunc excitatur immemor Quintus sui. Calcare nubes sibi videtur et vias sublimis urbis a cuculis conditae. Late canentes audit omnes oscines, turdos, palumbes, vitiparras, turtures, |
| 150 |
paros, iynges, galbulas, erithaeos, parvumque, qui nec est usquam nec usquam abest, cui tot solia sunt quot folia sunt, regulum. Novos poeta carminum modos stupet. |
VIIIDILUCULUMO sol e roseis nubibus eminens, | |
| 155 |
hesterni similis solis, ut amplius ovum quod parimus discrepet alteri quod nidi teneris in stipulis tepet, hinc te nempe procul nox superincubans alis magna nigris fovit et abdidit, |
| 160 |
nunc nubem tenui cortice candidam, distinctam maculis dividis aureis, atque excluderis. O! pulcher et aliger, signatam madidis scande viam rosis Exi! Longa via est, est labor improbus, |
| 165 |
qualis nos humiles terreat alites. At te gratia, te gloria, te favor terrae prosequitur, cui bene feceris, quamvis lucifugae vespere laedere te tristi soleant carmine noctuae. |
| 170 |
Pulcher sol, age tu, si quid agis. Nihil, qui mox te maneat terminus, attinet. Dilapsis similis, nasceris, occides. Scimus: tum foliis nos quoque condimur. Tum nobis abeunt omnia cum die, |
| 175 |
sed rivus sonitu perpetuo fluit. Iam nullae sumus: ecce, omnia, suavius luce ipsa, recreat lusciniae melos. |
| Sol oritur, sparguntur aves. Sua pabula quaerunt, hae bacas, hae vermiculos, hae semina, passim. | |
| 180 |
Vescuntur, rixantur, amant, saliunt huc illuc, extremo pandunt alas: tum quicquid agebant, aerio faciles plausu cantuque coronant. At toto Quintus pedetemtim rure vagatur et primas auras adducto pectore sorbet, |
| 185 |
et stupet ad ventum tremulas cum murmure frondes guttasque impressas ingentis imagine solis. Miratur iam visa novus, tum visa quidem, cum degeret ipse alius: terra caeloque potitur. Quicquid miratur, proprium facit ac sibi ponit, |
| 190 | dulcibus allectum verbis et carmine vinctum. |
IXRUSRus, ave et salve! Mala longa vitaedelet, o tellus, brevis hora. Tutus negligo iamnunc procul adsonantes naufragus undas. | |
| 195 |
O tori strati foliis et altae frondibus textum tremulis lacunar arboris! Nonne hi redolent magis quam balsama flores? Tu mihi tantum precor, alma, vati, |
| 200 |
te frui, dones: hilarosque soles et leves noctes et aquas salubres affer et umbras. Tu cibi quod sit satis, ipsa dones pingue cum pomis olus: ipsa et ipsas |
| 205 |
ex tua creta, quibus haec ferantur dona, patellas. |
| En rauca ductus patientis voce bubulci sedato pede planitiem petit, exiguas quae exhalat nebulas et humum redolet proscissam. | |
| 210 |
Cernit ibi fulva succinctum pelle bubulcum innixum buri, vaccis et voce minantem, non stimulo. Vitulis quos gestant, parcit arator. At stivam premit et virgam quatit, hiscit et urget, conspecto domino: sequitur qui lippus aratrum |
| 215 |
et vaccas oculis et aratorem meditans et intra se canit. Interior, vel corde sub ipso, tamquam anima leni resonat lyra mota canenti. |
XINSTRUMENTUM RUSTICUMSic te magna beet parens,sic donis cumulet terra memor suis, | |
| 220 |
ut tu fidus aras, amas, arentemque rigas ct saturas macram. Quin ipse in stabulis, tibi qui possent operam reddere mutuam, fecisti a vitulis boves, |
| 225 |
fraternum dociles ferre simul iugum. Quin idem e tilia iugum molli, quod minime colla premat, dolas, ut iam providus ilicem in burim validam vomere flexeras. |
| 230 |
Quod polles opibus tuis nec spectas alios indigus, imperas, et sumpto baculo, licet albos pone boves sceptriger ambules. |
| At retrocedens dum iuxta transit aratrum, | |
| 235 |
vatem cum gemitu vaccae circumspiciunt et humenti nebula calidis e naribus adflant: vomis stridet: ait visu, non ore, bubulcus: "Instrumenta sumus ruris tua: nil nisi vox est inter me camurasque boves et robur aratri". |
| 240 |
Vox vero tenuis non est audita poetae. Quo tenuis singultus aquae vocat, ille per ulvas et glaucas, agitans aliud, descendere cannas pergit ad ignotum rivum. Mox lucis et umbrae alternis varius vicibus Digentia vati |
| 245 |
apparet resonatque suo. Solaeque sub alnis aut in arundinibus rivum per saxa loquacem cyaneae auscultant merulae, deserta colentes, lusciniaeque, diu tacitae: tum reddere tentant, dein tereti querulas imitantur gutture voces. |
| 250 |
Tuque sedens ad aquas carmen meditaris, Horati.
XIDIGENTIAMe quoque, rive, doce, perlucide qui nigris sub umbrishinc semper is, hic semper es, perennis. O utinam, similis plane tibi, laberer, manerem! et unda frondes ferret atque flores, |
| 255 |
non vocem, non hoc murmur leve, quod viator edo, non quae mei pars maior est et omni, non cantum, quem, rive fugax, canis, ut cano fatigans ad saxa fluctus labilemque vitam. Haec meditans ripas adverso flumine Flaccus |
| 260 |
scandebat, cum iam staret magis ardua rupes et sensim rivus breviori curreret alveo. Ad rivi tandem molli cunabula musco strata venit, gemitumque audit balbamque querelam antro exsistentis tremulique sub ilice fontis. |
| 265 | Adspicit et patriam nymphae reminiscitur urnam. |
XIIBANDUSIATe quocumque vocant nomine rustici,iamnunc Bandusiae fons eris, et tuas undas Appula puras pura fundat ab amphora, | |
| 270 |
quae dempsit puero nympha sitim mihi, quae longis tenuit garrula fabulis aurem: quas utinam nunc ex te grandior audiam! Dic montes patrios, dic tenues lares, |
| 275 |
oro, dic ioca, dic seria, quot diu nobis abdita, mixtum nunc risum lacrimis cient: quot percepta semel corde pio, memor dicam digna piis cordibus. Hauriam |
| 280 |
sic ex fonte canorae vates rite puertiae! |
| Sic secum puraque manus lavit aridus unda Bandusiae venisque cavas salientibus ambas subicit et bibit. Hinc clivoso tramite montem | |
| 285 |
ascendit. Subito quae ducat semita nulla est. Nulla videt late culti vestigia ruris, solaque circumstant vatem fruticeta vagantem: in numerum qui cogitat et tacito canit ore. |
XIIITESQUAHaec quae scurra tener tesqua vocaverit | |
| 290 |
solis hirta quidem vepribus et rubis, non tu despicies difficilis nimis, vates ore tenus pius: qui iam non modo non his quereris rubos et vepres salebris surgere, sed magis, |
| 295 |
quod saevis etiam sentibus exeant bacae puniceae, stupes. Haec haec pruna tibi cornaque porrigit Paupertas proprio comis ab hortulo. Grata sume manu: vescere: forsitan |
| 300 |
quamvis acria te iuvent. Hos vulgus frutices corripiat licet sentesque illepida voce vocet canis. Late suavis odor spargitur. Hi canis sentes progenerant rosam. |
| 305 |
In lucum sensim crescit nemus: undique fagi exsurgunt: ilex et quercus multa minatur densaque germinibus circum viret arbutus imis. « Hoc erat in votis » inquit: « paulum quoque silvae ». XIVSILVATe conseverunt iacientes semina casu |
| 310 |
sub rerum primordia venti, silva vetus, quae cum ventis de tempore lapso longa diem noctemque susurras. Tu formas bipedum vidisti forte ferarum repere subter, et arbuta passim |
| 315 |
carpere de ramis et humi sibi sumere glandes, iam pastum venientibus apris. Tu priscos homines vidisti vespere cautos ilicis ad stirpem dare nuda membra solo foliis et frondibus involventes, |
| 320 |
dum tenebras lupus olfacit atras. Da mihi nunc isdem recubanti, silva, sub umbris carmina quae soleo meditari, quae genus humanum faciant humanius, usque dum brutum sibi dempserit omne. |
| 325 |
Tum sic adfari mons ipse Lucretilis ipsum aurarum dulci strepitu silvaeque poetam. XVLUCRETILISSentibus hirtus, idemmollis et musco tenero, nunc querulis cicadis tinnulus aut canoris |
| 330 |
per nigros lucos avibus, nunc tonitru tremendus, mons ego forma vitae sum tuae quaedam: veteris qui similis Chimaerae nunc velut unus haedus vagio, nunc exululo trux velut una totus |
| 335 |
belua. Vere pictos do novo flores, adimo cum gravis urget aestus: singula sed relinquo, tuta iam lactis foliis, pendula poma ramis. Horrida deinde nudum |
| 340 |
me tegit nix et glacies, omniaque algor aevi eripit, et videri. Tunc aquas dulci vitreas Bandusiae reservo. Interea veteri repens per saxa ruinae offendit Quintus. Metopae fractaeque columnae |
| 345 |
zoophorique et signa iacent deformia muscoque inlita qua densis exstant occulta sub herbis. Stat paries aliquis. Priscae vestigia cellae conlapsumque licet visu deprendere fanum. Maceriam scandunt hederae, rubus occupat, ut si |
| 350 |
adflictis omnes aditus difendere rebus adspectusque velint. Virides in sole lacertae per scabros reptant molli vibramine muros. Tum fano vates languens aestuque viaque succedit, paulumque sedens respirat in umbra. |
XVIFANUM PUTRE | |
355 |
Quis te deorum, quae dea, dirutum fanum, tenebat, cum medium sacris stares in umbris grande luci, teque pii colerent tribules? Qui tum tribules? quod genus et quibus |
| 360 |
sermone, cultu, moribus et modis? iurisne cultores an armis omne nefas simul adrogantes? Abscondit unum cuncta silentium. Delevit aetas cum populo deum. |
| 365 |
Fanum ruinam fecit. Ipsam mox humus obruerit ruinam. Hic saepe casus, hic mediter vices et vana rerum conscius, hic deo converser ignoto, vaganti |
| 370 | per populos inopique templi. |
Dein secum tacitus, respectans rudera, pergit.
XVIIFINIS RERUMHeu tempus veniet cum domitum pulvere corruattemplum sole nitens et tremulis sideribus, neque iam sit quid videat quis neque iam qui videat, neque | |
| 375 |
iam mundus solium sustineat quo sedeat deus: unus qui vacuo tunc spatio permeet undique, seque ipso omne quod est, compleat, atque ipse sit omnia unus. Quid tua tum carmina, quid tum tuus hic labor, et spes et metus, haec gaudia, tot sollicitudines? |
380 |
Versibus at tenuis foliorum intervenir horror cautorumque pedum sonitus levis. Ecce viri seu simioli potius patulae sub fornice nares velato limbis hederae brevibusque corymbis apparent limique oculi. Quem respicit et « Quo, |
| 385 |
Quintipor, exagitas? » inquit Quintus: « quid opus te circumagi? » « Nempe ut visam, si dicere par est, rura tibi tua, nempe ut opus tibi vilicus omne curem, circumagor. Vin me convertire rursus in mediastinum? » « Iam tu contemnis agellum, |
| 390 |
optabas nuper ». « Tenuit spes rure vacandi me quoque, qui... » « Quid? Nonne vacas? » « En illa Vacuna » I ndicat et fanum circum se putre. « Vacuna! » Et silet in dicto, nam secum cetera volvit. |
XVIIIVACUNAOtium rogat sedens | |
| 395 |
tuis viator aedibus, Vacuna: tuque sub tholo quatis sursumque tollis lanceam trementem. « Diva sum ferox » ais, « decepte voce nominisque forma! |
| 400 |
Vita vis, homo, est: abi: nunc militandum: mortuus vacabis! » |
| Et pede dimotis saxis et sentibus ipsam ingreditur cellam: stat rite et numen adorat. XIXVIRTUSUbi in hostes abiturus prece te sollicitabat, | |
| 405 |
dea, miles, venit et te pius ambit Quiris: adsto tibi, Virtus, ego vates. Decet hoc te putre fanum, decet asper rubus, et me, dea, non dedecet: ex his ego muris mihi fractis hederas praemia carpam. |
410 |
Sic hederam carpit. Tacitum canit ultima carmen tunc lyra vicenis resonans sub pectine chordis. XXHEDERANulla, si sapiam, magis ista tempora cingifronde poeta velim, quam sine fraude metam licet et qua se abstinet omnis |
| 415 |
turba caretque libens. Tu nudos vestis muros, tu pulla ruinas atque sepulcra memor. Abscondis sane, sed item complecteris, ornas palmitibusque foves... |
420 |
Hic hederas ubi, Quinte, manu te cernit habentem, « Fert ager hic hederam, non » inquit vilicus « uvam ». |
Omnia Horati metra in hac satura eodem ordine occurrunt quo in eius libris aut primum aut semel leguntur: Epod. 1, 11, 12, 13, 14, 16, 17; Carm. I: 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 11; II: 18; III: 12; IV: 7.